Gradalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Si psalmum responsorium quaeris, vide graduale.
Puella sancti gradalis, a Dante Gabriele Rossetti anno 1874 picta

Gradalis,[1] sive (sanctum) graal,[2] in fabulis Medii Aevi est res pretiosa et sancta ab equitibus Arthuri regis quaesita. Saepe dicitur esse vas ex quo Iesus in Ultima Cena esset vel biberet, et in quod Ioseph ab Arimathaea sanguem Christi crucifixi acciperet.

Helinandus in chronicis suis sub anno 718 haec de gradali refert:

Hoc tempore in Britannia cuidam eremitae monstrata est mirabilis quaedam visio per angelum de sancto Ioseph decurione, qui corpus Domini deposuit de cruce; et de catino illo sive paropside, in quo Dominus coenavit cum discipulis suis; de quo ab eodem eremita descripta est historia, quae dicitur de gradali. Gradalis autem sive gradale Gallice dicitur scutella lata, et aliquantulum profunda; in qua pretiosae dapes cum suo iure divitibus solent apponi gradatim, unus morsellus post alium in diversis ordinibus; et dicitur vulgari nomine graalz, quia grata et acceptabilis est in ea comedenti: tum propter continens, quia forte argentea est, vel de alia pretiosa materia; tum propter contentum, id est ordinem multiplicem pretiosarum dapum.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel gradale. Vide locum infra citatum.
  2. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "graal"
  3. Helinandi Opera omnia, Patrologiae cursus completus (Lutetiae: J.-P. Migne, 1865), pp. 813–14.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad gradalem spectant.