Epulum Arielis magicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Episodia epuli inlati et abstracti, e serie depictionum fabulae The Tempest a Daniele Chodowiecki anno 1787 facta
"The Tempest: actus III scaena 3" a Mauricio Retzsch anno 1853 descripta (Gallery to Shakespeare's dramatic works, 1853)

Epulum Arielis magicum est episodium comoediae The Tempest a Gulielmo Shakesperio anno 1611 doctae (praesente Iacobo I rege) quae in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 edita est. Spiritús magici quos dirigit Prospero, eruditus et exsul, veteribus eius inimicis Alonso et Sebastiano hanc cenam praebent, quam statim abstrahit Ariel spirituum praepositus. Sic enim auctor dirigit:

Solemne and strange musicke, and Prosper[o] on the top, invisible. Enter severall strange shapes bringing in a banket, and dance about it with gentle actions of salutations, and inviting the King, &c. to eate, they depart ("Musica sollemnis insolitaque, Prospero invisibili in culmine. Intrant formae prodigiosae nonnullae collationem inferentes, circum eam saltitantes benignis gestibus salutationis. Regem ad comedendum invitantes abeunt").[1]

Post disputationem inter Sebastianum (qui comedere suadet) et Alonsum (nolentem), auctor rursus praecipit:

Thunder and lightning. Enter Ariell (like a Harpey), claps his wings upon the table, and with a queint device the banquet vanishes ("Tonitrua et fulgura. Intrat Ariell sicut Harpyiam, qui alis mensam tundit: ope machinae prodigiosae collatio evanescit").[1]

In fabula scaenica Une tempête ab Amato Césaire anno 1969 docta Prospero persona colonialista et sadista, collatione inlata, Alonsum Sebastianumque et Antonium comedere cogit: Qu'ils se sentent manger dans ma main comme des poussins. C'est une marque de soumission que j'exige d'eux ("Se sentiant e manu mea modo pullorum pabulari: testimonium erit illius submissionis quam postulo").[2]

In pellicula a Petro Greenaway anno 1991 confecta, titulo Prospero's Books, talia fercula Mirandae et Ferdinando a ministris nudis praebentur (quorum una fructús e stomacho suo offert) et statim abstrahuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Gulielmus Shakesperius, The Tempest act. III sc. 3
  2. A. James Arnold, "Césaire and Shakespeare: Two Tempests" in Comparative Literature vol. 30 (1978) pp. 236-248, vide pp. 241-242 JSTOR

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.