Jump to content

Epfig

E Vicipaedia
Epfig: curiae municipalis forum
Epfig: communis tabula
Epfig: vici introitus

Epfig est commune Francicum 2'263 incolarum (anno 2023) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.

De veteribus nominibus

[recensere | fontem recensere]

Anno 763 Epheka nominatur et anno 866 Apsiacum. Ex illis nominibus et quia vestigia habitationum Romanarum in loco reperta sunt nonnulli nomen antiquum Epiacum restituere voluerunt (alia enim Epiaca in Imperio Romano fuerunt)[1][2]. Quod nomen sive ad hominem Romanun Eppium nomine sive ad radicem Celticam equum designantem referri potest.

De monumento insigni

[recensere | fontem recensere]
Ecclesia Sancta Margarita cum porticu.

Ad extremum vicum medio coemeterio invenitur aedicula Romanica sanctae Margaritae dicata cuius pars antiquissima in crucis forma cum turri centrali ad initium undecimi saeculi refertur. Deinde duodecimo saeculo porticus cubitum faciens in fronte et ad dextrum latus addita est, duas portas ecclesiae coniungens. Media videtur inter formam centratam quae in architectura Ottonica bene nota est (vide Ottmarsheim) et basilicae forma quae iam praevalebat (nam praefiguratio navis percipitur)[3]. In aedicula ossuarium collocatum est e vetustioribus coemeteriis, ut videtur, proveniens: nam plures vici olim in regione erant.


Nexus interni

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  • Andrée Schaeffer, Gérard Spahn. Epfig : le village sur la colline, COPRUR, 1999 ISBN 2-8420-8044-0

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Epfig spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 48°21′32″N 7°27′48″E OpenStreetMap GeoNames • "67125" apud INSEE
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!