Epacta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Epacta est numerus dierum, quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat.

Sic epactas describit Papias:

Epactas Latini vocant adiectiones annuas, lunaresque per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolventes, quas ideo adiiciunt, ut lunaris emensio rationem solis sequatur. Luna enim iuxta cursum suum 28. dies 29. dies cum dimidio lucere dignoscitur, et fiunt in anno lunares dies 354. remanentque ad cursum solarem dies 11. quos adimunt absque iis enim non invenies lunam, quota sit in quolibet anno, mense, vel die. Istae Epactae semper 11. Kl. April. inveniuntur, quo quota fuerit luna, tota erit Epacta eodem anno : continentur enim Epactae circulo decemnovennali.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Papias citatus apud Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!