Papias
Jump to navigation
Jump to search
Papias fuit episcopus Hierapolitanus (id est urbis Hierapolis Phrygiae) saeculo II ineunte; auctor fuit libri in lingua Graeca de verbis usque ad illum tempus traditis Iesu Christi. Is liber, titulo Κυριακῶν Λογίων Ἐξηγήσις ("Interpretatio dictorum Domini"), deperditus est, sed nonnulla fragmenta exstant quia ab aliis scriptoribus Christianis citantur.
De tempore Papiae non satis constat; Irenaeus autem adseveravit Papiam audivisse verba Ioannis evangelistae (anno 69 mortui) coaevalemque esse Polycarpi (anno 155 martyris).[1] Irenaeus librum Papiae adprobavit; Eusebius autem et citat et vituperat.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Epitome historiae ecclesiasticae Philippi Sidensis Papias apud www.mindspring.com.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Editiones et versiones fragmentorum
- Bart D. Ehrman, ed., The Apostolic Fathers: Volume II. Epistle of Barnabas. Papias and Quadratus. Epistle to Diognetus. The Shepherd of Hermas. Cantabrigiae Massachusettensium (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
- Franciscus Xaverius Funk, ed., Patres apostolici. Tubingae, 1901 Vol. 1 pp. cvi-cix, pp. 346-375 (Graece, Latine)
- Franciscus Xaverius Funk, ed., Die apostolischen Väter. Tubingae, 1901 pp. xxx-xxxi, 126-134 (Graece)
- J. B. Lightfoot, J. R. Harmer, edd., The Apostolic Fathers. Londinii: Macmillan, 1891 pp. 514-535 (Anglice)
- Martinus Iosephus Routh, ed., Reliquiae sacrae. Oxoniae, 1846 Vol. 1 pp. 3-44 (Graece, Latine)
- Eruditio
- B. W. Bacon, "An Emendation of the Papias Fragment" in Journal of Biblical Literature vol. 17 (1898) pp. 176-183
- B. W. Bacon, "The Elder John, Papias, Irenæus, Eusebius and the Syriac Translator" in Journal of Biblical Literature vol. 27 (1908) pp. 1-23
- Edward H. Hall, Papias and his contemporaries; a study of religious thought in the second century. Bostoniae: Houghton, Mifflin, 1899 Textus
- Wilhelm Weiffenbach, Das Papias-Fragment bei Eusebius H.E. iii, 39, 3-4 eingehend exegetisch untersucht. Giessen, 1874 Textus