Enodia anthedon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Enodia anthedon
Conspectus in ventrem
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Subfamilia: Satyrinae
Tribus: Elymniini
Genus: Enodia
Species: E. anthedon
Binomen
Enodia anthedon
A. H. Clark, 1936[1]

Enodia anthedon (Anglice northern pearly-eye) est papilio subfamiliae Satyrinarum familiae Nymphalidarum, in America Septentrionali endemicus,[2] ubi a medio Saskatchewan et Nebrasca orientali ad orientem ad Novam Scotiam, et ad meridiem ad mediam Alabamam et Mississippiiam invenitur.[3]

Latitudo alarum est 45–67 mm. Latus superius est fuscum oculis obscuris praeditum, et latus inferius etiam est fuscum. Adulti excremento, fungis, cadaveribus, et suco speciebus generum Betulae, Populi, et Salicis vescuntur.

Larvae variis graminibus, inter quae Brachyelytrum erectum, Hystrix patula, Leersia virginica, et Uniola latifolia et speciebus generum Erianthi, et Muhlenbergiae, vescuntur. Enodia anthedon statione larvae hiemat.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Species simillimae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "BMNA Species Detail Northern Pearly Eye" 
  2. "Species Enodia anthedon - Northern Pearly-Eye," apud situm bugguide.net.
  3. De specie apud situm butterfliesandmoths.org (Butterflies and Moths of North America).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Enodiam anthedon spectant.
  • De specie apud situm cbif.gc.ca (Butterflies of Canada)


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!