Syngrapha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: syngrapha (discretiva)

Syngrapha[1] est documentum seu perscriptio qua alicui mandatur ut conscriptori syngraphae vel tertiae personae statutam pecuniam statuto die solvat vel mittat.

Syngraphae publicae[2] autem ius repraesentant recipiendi annuam pensionem de certa pecuniae summa rei publicae creditae.

Vel:

Cambium[3] est contractus de permutanda pecunia pro pecunia. Campsor mandato solvendi mandat alio, si cambium accipiat, ut statuto die statutam summam pecuniae ipsi campsori vel tertio beneficiario solvat. Litterae campsoriae assecuratam obligationem pecuniae beneficiario certo tempore et loco persolvendae attestantur. Ipsae litterae instar pecuniae adhiberi solent.

"Trassans"[4] trahit cambium et obligat "trassatum"[4] qui, si cambium acceptat, beneficiario vel "remittenti" pecuniam solvat certo die certa summa.[5] Trassatus obligatur tum remittenti tum praesentanti vel eius indossatario ad restituendam pecuniam, si cambium vel acceptatum non sit vel non solutum, quamvis utroque casu interposito protestatione opus sit, qua neglecta obligatio ipsa omnino expirat. Trassatus, si cambium accipit, obligatur ad restituendam pecuniam praesentanti qui sit vel trassans vel remittens vel eius indossatarius. Si trassatus non solvit, praesentans agere potest et in trassatum et in trassantem.

Nonnulli termini technici[recensere | fontem recensere]

  • acceptatio[6], accepto, -are
  • cambium acceptum[7]
  • cambii exemplar primum, secundum etc.[8]
  • cambium indossatum[9]
  • cambium proprium[10]
  • cambium siccum[11]
  • cambium simplex[8]
  • cambium trassatum[10]
  • indossamentum[9]
  • indossans[9]
  • indossatarius[12]
  • indossatorium[9]
  • indossatorius[9]
  • indossatus[12]
  • litterae advisoriae[6][8]
  • lit[t]era cambialis[8]
  • remittens[6][12][8]
  • trassatus, trassans[6][8]
  • valuta[8]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]