Embolus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Partes machinae quaternorum ictuum propriae. (E) Gibbosa exhaustiva, (I) Gibbosa introductiva, (S) Scintillatrum, (V) valvae fungiformes, (P) Embolus, (R) Ferula colligativa, (C) Axis uncatus, (W) Involucrum aquarium ad machinam refrigerandam.
Simplex motionis emboli descriptio

Embolus[1] est pars machinarum et antliarum reciprocativarum, compressorum gasium et cylindrorum pneumaticorum, inter alias huiuscemodi machinas. Embolus est pars movens, quae in cylindro continetur et cuius ratio in machinis propulsivis est transferendum vim alicuius gasis expandentis in cylindro ad axem uncatum via ferulae colligativae. In antlia, functione reversata, vis ab axe uncato ad embolum transfertur causa eiciendi alicuius fluidi ex cylindro aut comprimendi in cylindro.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vitr., arch. 10.12.