Elisabetha Sekelj

E Vicipaedia
Elisabeth Sekelj, tertia persona dextero a latere Matriti in congressu Associatione omnium gentium non nationali, 1986

Elisabetha vulgo Erzsébet Sekelj (nata die 13 Septembris 1958) bibliothecaria Hungarica atque Esperantici fautrix est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1985, cum consuetudinem cum Tiburtio Sekelj contraxisset, esperantista facta est. Id ergo fecit, cum aetate provecta esset. Triennio post, anno 1987, Mursae in matrimonium ierunt. Una congressus universales frequentaturi erant et Elisabeth insuper apud VELO, periodicum Voivodinae quoddam, symbolas suas publicari sivit. Ambobus in animo erat, ut glossarium Serbico-Esperanticum confecturi essent. Cuius terminatio autem proh dolor finiri non iam potuit.[1]

Marito defuncto in Consociatione auctorum Esperanticorum (EVA) operam eius feliciter continuavit. Anno 2011 Partisci Societas Iulii Baghy discum versatilem digitalem edidit cui titulus Rememoro - la vivo de Tibor Sekelj (in memoriam Tiburtii Sekelj) Arpado Gazsi et Iosepho Baksa curantibus. Ibi conservatum est inter multa alia colloqium percontativum quoddam sat amplum cum Elisabetha factum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum Elisabethae verba quae dixit Arnoni Lagrange, ut legitur in Vicipaedia Esperantica