Eleemosyna

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Femina Indica eleemosynam pauperi dat.

Eleemosyna[1] (Graece ἐλεημοσύνη, ab ἐλεήμων, "misericors") est stips pauperibus data, quae in nonnullis religionibus pars virtutis beneficentiae habetur.

Apud Iudaeos eleemosyna pars habetur sedaca (צדקה), quae significat iustitiam. Apud Musulmanos sunt notiones sadaqa, sive beneficientia voluntaris et zakat, sive eleemosyna obligatoria. Apud Christianos eleemosyna saepe reperitur in Novo Testamento. Scriptores Christiani ut Cyprianus et Clemens Alexandrinus multa de eleemosyna scripserunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus. Medio aevo saepius elemosina scripta. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "elemosina"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cyprianus, De opere et eleemosynis (Latine)
  • Hahn, Johannes. "Alms". In Brill's New Pauly, editione interretiali. 2006. (Theodisce, Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad eleemosynam spectant.