Ekrem İmamoğlu

E Vicipaedia
Wikidata Ekrem İmamoğlu
Res apud Vicidata repertae:
Ekrem İmamoğlu: imago
Ekrem İmamoğlu: subscriptio
Nativitas: 4 Iunii 1970; Cevizli
Patria: Turcia

Officium

Officium: mayor of Istanbul, mayor of Istanbul
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Republican People's Party, Motherland Party
Religio: Islamus

Familia

Coniunx: Dilek İmamoğlu

Ekrem İmamoğlu (prope Platana[en] Trapezuntis die 4 Iunii 1970 natus) est negotiator et politicus Turciae. E familia Islamica ortus, Trapezunti educatus, alumnus est Universitatis Istanbulensis ubi mercaturae et administrationi studuit. Constantinopolis deinde incola, factionis republicanae popularis sodalis ab anno 2008, praefectus regionis urbanae Beylikdüzü anno 2014 electus est. Kadir Topbaş praefecto urbi Constantinopoli anno 2017 decessurus, Ekrem İmamoğlu candidatus a factione sua selectus est. Comitiis die 31 Martii 2019 habitis, maioritate exigua vicit, aemulo Binali Yıldırım factionis iustitiae incrementique[tr] (AK) candidato. Regimen Turcicum, duce Recep Tayyip Erdoğan (qui et ipse, factionis AK sodalis, olim praefectus Constantinopolis meruerat), novas comitias decrevit: quibus die 23 Iunii 2019 habitis Ekrem İmamoğlu maioritate amplissima aemulum devicit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praefecti urbi Constantinopoli (1984–)
Dot istanbul logo.png

Bedrettin Dalan 1984 • Nurettin Sözen 1989 • Recep Tayyip Erdoğan 1994 • Ali Müfit Gürtuna 1998 • Kadir Topbaş 2004 • Mevlüt Uysal 2017 • Ekrem İmamoğlu 2019