Eiger

E Vicipaedia
Despectus in Montem Eigeranum.

Eiger (vocabulum Theodiscum) est mons 3970 metrorum in pago Berna (Helvetia) situs.[1] Infames sunt rupes quae ad septentriones spectant cum perdifficiles transcensu et periculosissimae sint.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Anno 1252, primum montis mentio facta est. Fundi mentio facta est verbis "ad montem qui nominatur Egere."[2] Sunt plures de origine nominis opiniones quarum una est nomen derivatum esse ab homine nomine Agiger vel Aiger, qui sub monte vivebat; alii putant nomen pro forma montis ab acer vocabulo Latino derivatum esse; atque alii opinantur verba dr hej Ger, quorum vis Latina est 'illa alta lancea', etiam pro forma montis nomen dedisse.[3] Postremo oger est monstrum quod periculoso monti nomen dedisse putatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Egerem spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Commentatio Eiger in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
  2. Daniel Anker, ed.: Eiger—Die vertikale Arena, ed. 4a (Torici: AS Verlag, 2008), 71.
  3. Daniel Anker, ed.: Eiger—Die vertikale Arena, ed. 4a (Torici: AS Verlag, 2008), 71.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!