Eduardus Adams

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Eduardus Adams (Anglice Eddie Adams ; New Kensington Pennsylvaniae, 12 Iunii 1933; Novi Eboraci, 18 Septembris 2004) fuit photographus et photographus actorum Americanus qui imaginibus famosorum et virorum civilium rerum peritorum ac tredecim bellis photographatis innotuit. Praemium Pulitzeranum anno 1969 abstulit. In Corpore Classiariorum Civitatum Foederatarum per Bellum Coreanum photographus belli meruit.

Archivum photographicum[recensere | fontem recensere]

Alyssa Adams vidua archivum photographicum Eduardi Adams Centro pro Historia Americana Dolph Briscoe in Universitate Texiae ad Austin donatum est pro monumento curriculi Adamsiani. "Supplicium capitis Saigonense," photographema quod Praemium Pulitzeranum abstulit, comprehendit. Archivum, 200 pedes longum, imagines translucidas et negativas, notas impressas, materias auditorias et visuales, fabulas nuntiorum, diaria, adnotationes, et schedas scissas comprehendit. Praeter latam Belli Indosinensis II tractationem, collectio habet studia profunda paupertatis in America, hominum tecto carentium, Matris Teresae, Brasiliae, societatum alternativarum, protestationum contra bellum, et tumultus, cum familiaribus famorosum imaginibus, inter quos Ronaldus Reagan, Fidelis Castro, Malcolm X, Clint Eastwood, Elisabetha Davis, Gulielmus Cosby, et Jerry Lewis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brady, James. 2005. The Scariest Place in the World: A Marine Returns to North Korea. Novi Eboraci: Thomas Dunne Books. ISBN 0312332432.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]