Ecclesia Sancti Ludovici Francorum de Urbe

Ecclesia Sancti Ludovici Francorum de Urbe est sacra aedes Romana prope Aream Agonalem sita. Hoc in templo Cappella Contarelli tres tabulae a Michaele Angelo Merisi Caravaggio pictae affixae sunt.
Ecclesia inter annos 1518 et 1589 cum cardinalis Matthaei Contarellus et Catharinae Medicaeae auxilio exstructa, Sancto Ludovico IX regi Francorum dicata est.
Caravaggii picturae vocationem ac martyrium Matthaei apostoli nec non eius ab angelo inspirationem evangelio scribendo demonstrantes inter annos 1599 et 1602 confectae sunt.
Organum portae principali superpositum anno 1879 a Iosepho Merklin aedificatum est; triginta quinque voces in quattuor operibus continet.
Hoc templum semper est titulus illorum cardinalium, qui et archiepiscopi Parisienses sunt.
Presbyteri cardinales
[recensere | fontem recensere]- Petrus Veuillot (1967–1968)
- Franciscus Marty (1969–1994)
- Ioannes Maria Lustiger (1994–2007)
- Andreas Vingt-Trois ex 2007
Nexus interni
- Aedes interior cum tectorio
- Vocatio Matthaei Evangelistae
- Inspiratio? Sancti Matthaei
- Martyrium Sancti Matthaei
Weblinks
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad ecclesiam sancti Ludovici Francorum de Urbe spectant. |