Gaius Norbanus Flaccus (consul 15)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Norbanus Flaccus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Gaius Norbanus Flaccus, consul ordinarius anni 24 a.C.n. erat, frater Lucius Norbanus Balbus anno 19 summum magistratum administrabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 11 Flaccus praetor urbanus electus est et anno 15 consul ordinarius ad usque 30 Iunii erat. Tum Marcus Iunius Silanus fasces tenuit. Cum consul esset, statuas Divi Augusti et Domus Augustae in Circo Flaminio posuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 1001


Antecessores:
Sextus Pompeius et Sextus Appuleius
Consul
15
cum
Druso Iulio Caesare
Successores:
Sisenna Statilius Taurus et Lucius Scribonius Libo