Laganum turgidum

E Vicipaedia
(Redirectum de Doughnut)
Jump to navigation Jump to search
Capsa laganorum turgidorum variorum

Laganum turgidum[1] est cibus dulcis frictus, quod e farina fricta fieri solet, cum saccharo vel saporibus aliis conditum. Fingi in circulos turgidos vel formas alteras cum foramine possunt, sed alii lagana turgida finguntur in globos parvos, foramina lagani turgidi appellatos, alii foramen non habet et implentur cum cramo dulci vel fructu condito. Saepe lagana turgida eduntur cum coffeo vel lacte, et emi possunt in popinis cibi celeris et cauponis cafeariis multarum civitatum.

Genera et Formae[recensere | fontem recensere]

Circuli[recensere | fontem recensere]

Lagana turgida circularia cum foramine in medio notissima sunt. Possunt sic fieri per sectorem specialem lagani turgidi[2] vel tendendum et vellicandum farinam in formam circuli. Tunc farina frigitur in oleo fervente. Saepe haec lagana turgida circularia condiuntur cum saccharino pulvere vel liquore, socolata, vel liquore acerno.

Foramina[recensere | fontem recensere]

Foramina lagani turgidi

Foramina lagani turgidi fiunt e farina detracta a medio lagani turgidi.  Parantur et friguntur in eodem modo, sed sphaerica et multo minora quam lagana turgida circularia sunt. Condiri possunt cum dulcibus quali saccharo.

Impleta[recensere | fontem recensere]

Lagana turgida impleta cum fructu condito, cramo, vel implementis dulcibus alteris infunduntur.  Non habere foramina solent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Krapfen m. laganum turgidum n." Neues Latein-Lexikon - Lexicon recentis latinitatis
  2. Bryk, Nancy. "Doughnut." How Products are Made.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni