Donaldus Knuth
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Donaldus Ervinus Knuth (Anglice Donald Ervin Knuth; natus Milvauchiae die 10 Ianuarii 1938) est mathematicus informaticus professorque emeritus Universitatis Stanfordiensis. Anno 1974 praemio Turing laureatus est. Knuth pater analysis algorithmorum appellatus est.[1].
Knuth est auctor operis magni, quod dicitur “Ars Programmaturae Computatralis”[2]. Praeter opera theoretica quae scripsit, Knuth systemata typographica TeX(en) et METAFONT(en) excogitavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Karp, R. M. (). Combinatorics, Complexity, and Randomness. Communications of the ACM. 29 (2). pp. 98–109. doi:10.1145/5657.5658.
- ↑ Knuth, D. E.. The Art of Computer Programming (TAOCP).
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Donaldum Knuth spectant. |
| Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
|
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
