Domus cum chimaeris

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Domus cum chimaeris
Aliquae "chimaerae"

Domus cum chimaeris (Ucrainice Будинок із химерами) est aedificium generis floralis in regione Lypky urbis Kioviae, in numero 10 viae Bankova situm. Ab anno 2005 est habitatio praesidalis, ad caerimonias officiales et diplomaticas adhibita. Nunc via ante aedificium est area pedestris a vigile custodiata, ob propinquitatem sedis administrationis praesidis Ucrainae, in numero 11 eiusdem viae.

Vladislaus Horodecki(pl) architectus Polonicus Domum cum chimaeris annis 1901 et 1902 ad suum proprium usum aedificare voluit. Annis autem elapsis, Horodecki ob molestias pecuniarias aedificium vendere debuit, post quod, a pluribus aliis possessum, denique usque ad saeculum XXI factionis Communisticae polyclinica factum est. Cum vacuefactum sit, ornamenta interiora exterioraque omnino secundum consilia originalia Horodecki restituta sunt.

Aedificium nomen populare trahit ab ornamentis exotica animalia depingendis, quae ab Aemilio Sala architecto Italico sculptae sunt, quia Horodecki venator avidus erat. Nomen non ad Chimaeram mythologicam pertinet, sed ad genus architecturae in quo figurae animalia ornamentalia ad aedificium applicantur. Propter hoc aedificium singulare Horodecki nomen Antonii Gaudí Kioviensis meruit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Domum cum chimaeris spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 50°26′42″N 30°31′43″E