Domitianus (praefectus praetorio)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Domitianus (natus ignoto anno, mortuus anno 354 Antiochiae vir publicus Romanus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Domitianus filius fabri fuit et primo notarius, deinde comes sacrarum largitionum erat. Domitianus anno 354 ab imperatore Constantio II praefectus praetorio per Orientem nominatus est, successor Thalassii, qui paulo antea mortuus erat. Constantius ei mandavit, ut Constantium Gallum Caesarem custodiret. Sed breve post tempus iurgium cum Caesare ortum est et Gallus valde iratus Domitianum et alios magistratus in Orontem flumen iaceri iussit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]