Disputatio Usoris:Alba.maria.1897

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Alba Maria!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

-- Andrew Dalby (disputatio) 13:36, 28 Octobris 2020 (UTC)[reply]


De paginis locorum in Slovenia[fontem recensere]

Salve, Alba Maria. Quando paginam de oppido seu vico creas

  • ne rubricam "Nexuum internorum" creas si potes easdem res in textu incorporare
  • ne pinacothecam creas: imaginem enim melius est iuxta textum addere, sicut ego e.g. in pagina "Ampletium" feci
  • ne ethnonymos creas: si ethnonymum e.g. Aidussinenses, Circhinenses inscribis, s.t.p. adde fontem huius ethnonymi.

In talibus paginis s.v.p. Categoria:Loci habitati Sloveniae addis. Gratias tibi ago! Andrew Dalby (disputatio) 18:55, 6 Novembris 2020 (UTC)[reply]

Salve Andrew Dalby! Ago tibi gratias pro his tuis emendationibus. --Alba.maria.1897 (disputatio) 20:08, 6 Novembris 2020 (UTC)[reply]

De paginis discretivis[fontem recensere]

Salve iterum, Alba Maria. Observabis quomodo paginam Graecium (discretiva) simplificavi. Id cum moribus Vicipaediae consonat.

  • Non "Graecium potest:", id quod Latine aegre intellegitur, sed e.g. "Graecium significare potest:"
  • Lineas non numerare necesse est: ergo "*", non "#"
  • Cuique lineae unum nexum caeruleum, neque plura, necesse est. Lector huius paginae non quaeret Austriam, non quaeret Sloveniam, ergo hae verba non adnectamus
  • Molestum est redirectiones adnectare. Lector paginam quaeret, non redirectionem. Graecium et Colatio tantum adnectare necesse est

S.t.p. hae exempla et consilia sequere quando paginas discretivas aut creas aut emendas. Gratias tibi ago -- Andrew Dalby (disputatio) 10:03, 15 Novembris 2020 (UTC)[reply]

Ago tibi gratias , optime Andrew Dalby, emendationes tuas circa Pagina discretiva validae et iustae sunt! Ego observābo consilia tua et fidem bonam placiti.!--Alba.maria.1897 (disputatio) 13:39, 15 Novembris 2020 (UTC)[reply]

Per oeconomiam categoriarum nostram, usus signorum |!]] ad eam paginam indicandam reservatur, quae rem totam categoriae comprehendit.

Necesse est tibi verbis pellucidis dicere, Alba Maria: Vicipaedianis omnibus, quaque lingua utentibus, usus nominum plurum interdicitur (nisi bona ratio huius usus palam detur). Insuper usus nominum plurum ad dissonantiam promovendam, sicut in hanc categoriam edendam factum est, statim ad obstructionem omnium nominum ducit. Cur non iam obstruximus? Fortasse quia haec nomina res admodum utiles de oppidis Slovenicis faciunt -- et fortasse quia dissonantia de categoriarum signis est res minoris momenti. Si autem per plura nomina res encyclopaediae inutiles vel molestas fieri coeptum sit, pro certo habeas magistratus obstructiones omnibus talibus nominibus apposituros. Andrew Dalby (disputatio) 09:52, 16 Novembris 2020 (UTC)[reply]

Sicut supra te monui, nomine gemello ad disputationem vetulam revocandam hodie in pagina Tridentinum et Tirolis Athesina‎‎ adhibito, nomina omnia obstruxi. Andrew Dalby (disputatio) 15:22, 21 Novembris 2020 (UTC)[reply]
Accipio et accepto emendationem tuam!--Alba.maria.1897 (disputatio) 15:38, 21 Novembris 2020 (UTC)[reply]
Gratias tibi ago, Alba Maria. Andrew Dalby (disputatio) 15:44, 21 Novembris 2020 (UTC)[reply]