Disputatio:V

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ignosce, Avite, sed haec de origine litterae V mihi merae ineptiae esse videntur, quas potius delendas esse censeo. --Fabullus 15:15, 3 Augusti 2007 (UTC)

Rectissimé dicis, stupiditates sunt supinæ, at non ego scripsi! Tantum transtuli ab aliá paginá quæ appellabatur "V (littera)" a nescioquo scriptá quæque fluctuabat in spatio virtuali. Nunc rem paulatim emendabimus. Patientiam exerceas precor. Avitus 15:42, 3 Augusti 2007 (UTC)
Da veniam. Properantius perrexi. Expecto emendationes tuas. Vale. --Fabullus 16:05, 3 Augusti 2007 (UTC)

de pronuntiatione[fontem recensere]

Originem pronuntiationum in pagina iam scriptarum nescio. Quis voluit pronuntiationem addere -- reverti -- da veniam, sed sed re vera nobis oportet fontes pro pronuntiationibus omnibus citare ... Andrew Dalby (disputatio) 22:17, 11 Decembris 2014 (UTC)

De prima pronuntiatione Allen citavi. "Vê" et "vau" (ut Francogallice et Theodisce) mihi pronuntiationes possibiles Novi Aevi videntur, sed fontem nondum inveni. "Vau" etiam pronuntiatio digammatis videtur. Res investiganda manet. Lesgles (disputatio) 23:49, 11 Decembris 2014 (UTC)
Constat ū [u:] inter Romanos fuisse appellationem < V > litterae, non aliter quam [ef] appellatio < F > litterae, [pe:] appellatio < P > litterae, &c. Res ad pronuntiationem classicam pertinentes addidi. Equidem non puto nostrum esse praescriptiones normativas lectoribus nostris dare. Neander (disputatio) 11:24, 12 Decembris 2014 (UTC)