Disputatio:Sensus vitae
Appearance
Sensus?
[fontem recensere]Dubito, utrum voci sensus ea significatio sit, de qua hoc loco dicatur. Fortasse destinatum vel destinatio vel finis vel ...? --Bavarese (disputatio) 07:04, 5 Novembris 2019 (UTC)
- Hic est commentarius a LilyKitty nostrá primum conscriptus, cuius lemma Anglicum est "Meaning of life." Secundum Cassell's, vocabulum meaning (1) est "purpose, aim" [h.e., ut opinor, finis, propositum] et (2) "signification," Latine significatio, vis, sententia, sensus, notio, sed "often to be rendered by verb." Secundum autem Traupman, nihil nisi sensus et significatio. Egomet lemma significatio vitae scripserim, quia inter Angloloquentes hodiernos, "meaning" paene semper est 'significatio', et quaestio "What's the meaning of life?" paene semper est 'Quid significat vita?" IacobusAmor (disputatio) 13:08, 5 Novembris 2019 (UTC)
- Primum verbum "sensus" utor sensu significatio, tamen "Meaning of life" et finis teleologiae vel destinationis includere potest. Tamen distinctio inter "sensus" et "significatio" mihi difficilis est. --LilyKitty (disputatio) 18:42, 5 Novembris 2019 (UTC)