Disputatio:Placenta Neapolitana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Placentula ... est clarissimus cibus Italicus." Quid hoc sibi vult? Eumne cibum Italicum, de quo faciendo Cato (Agr. 76) praeceptum dat? Quod si ita est, vix de pizza agitur sed potius de ea placent(ul)a, quae Italiane focaccia appellatur. Sin autem de cibo Italiano agitur, quin pizzam appellemus alias linguas secuti? Utro igitur sensu intellegendum est "Italicus"? --Neander 23:47, 13 Novembris 2009 (UTC)

Fortasse Latinista qui eam sic appellavit fuit purista usurpans hoc verbum descriptivum classicum eo consilio ne quis ullo verbo moderno utatur.--Rafaelgarcia 03:08, 14 Novembris 2009 (UTC)
Quod negat placentulam esse pizzam, Traupmann dicit pizzam esse idem ac pittam. Egomet credo melius et pizzam et pittam usurpare ut hic cibus redditur.--Rafaelgarcia 18:00, 15 Novembris 2009 (UTC)

There are many neo-Latinisms for pizza, placenta Neopolitana and pitta being two of the most common. But placentula without any modifiers is far, far too vague. I think the vatican writers' intention was placenta compressa or placentula [compressa], not placentula in se. I seem to recall that Du Cange's 1195 attestation for the word ("Duas spallas porcorum et sex Pizzas: et in Carnelevamine, unam gallinam et tres Pizzas, ... unam gallinam, unum pullum, et 6. pizzas, etc.") is the earliest in any language, but I could be misremembering. --Iustinus 19:48, 5 Iulii 2010 (UTC)

Vere quam horribilis mania vicipediana vocabula non latina torquere in latinum ! --- Vuott 04:26 9 octobris 2010

Conaris latinitatem nostram insultare, sed non potes Latine temet recte scribendo. Serva opiniones tuas pro te.123.192.64.184 04:28, 9 Octobris 2010 (UTC)

Plura de huius rei nomine[fontem recensere]

Cogitare incipiebam vocabulum placentulae in recensendo expungere et vocem placentae Neapolitanae in eius locum substituere, sed, cum nomen rei esculentae de qua agitur in controversia hic sit, nihil nimium ausus sum. Non apparet enim quomodo ea res esculenta solius deminutivi usu exprimi possit. "Placenta Neapolitana" pluries invenitur apud scriptores nuntiorum exercitiorumque Latinorum (Radiophoniam Finnicam Generalem, Ephemeridem, Milenam Minkovam atque Terentium Tunberg...). "Placentula" vero nimis saepe inveniri potest ad aliud atque rem de qua loquimur significandum. MARCVS 23:43, 7 Septembris 2011 (UTC)

Te suadeo, Marce, citationes 2 "placentae Neapolitanae" in notis addere; hac re facta, et nemine interdum contradicente, paginam move! An quis disputat? Andrew Dalby (disputatio) 09:11, 8 Septembris 2011 (UTC)

Pizzeria[fontem recensere]

What might pizzeria be in Latin? Placentarium Neapolitanum? :–) Neander 13:00, 8 Septembris 2011 (UTC)

Hehe, it could be. Me myself have never seen 'pizzeria' in Latin. But I would say it could also be called caupona placentaris Neapolitana (I'm not sure about the adjective form of placenta, and if there are one).
Donatello (disputatio) 13:12, 13 Octobris 2012 (UTC).
Apud [1] legimus:
.food pizza / pitta* (Neapolitana) [Vox Lat.] | pizzeria pittaria* [Vox Lat.] (Helf.)
.food pizza / placenta compressa, scriblita (LRL); laganum, pita neapolitana (CL)
.food pizzeria / taberna scriblitaria (LRL)
Sed utinam ne memoria excidamus placentam Chicaginiensem, delectationem suavissimam, quam tabernae Chicaginienses venumdant! IacobusAmor (disputatio) 13:43, 13 Octobris 2012 (UTC)
Ah, bene Iacobe! De nexu in linea prima, pro dolor situs inventus non est.
Donatello (disputatio) 16:44, 13 Octobris 2012 (UTC).
Ergo preme hic, et tum "LEXICON LATINUM" visita. IacobusAmor (disputatio) 17:19, 13 Octobris 2012 (UTC)
Forgive me. I noticed later that my lexicon, Ebbe Vilborg's Norsteds Swedish-Latin dictionary, second edition, 2009, has this word. It says:
pizzeria taberna f ♦ pizária [pronounced -ts-]
The word pizaria is a modern constructed word (shown with that symbol). For more to know, it says about 'pizza' as I've added long time ago in this article:
pizza piza * f [pronounced -ts-], placenta f Neapolitana/compressa
The symbol * tells that it's a medieval constructed word. For 'pzza baker':
pizza baker ♦ pazári|us m, -a f [pronounced -ts-]
Donatello (disputatio) 18:11, 26 Novembris 2012 (UTC).

de hac placenta et de scriblita[fontem recensere]

Nonne factor huius placentae recte placentarius eiusque sedes (quae Italiane pizzeria dicitur) taberna placentaria nominetur?

Ultro: Placet quibusdam pro eo placentarum genere, quod placentam Neapolitanam solemus nominare, vocabulo scriblita uti. Eius rei testes esse affirmantur inter alios

  • Petronius, Sat. 35,4 et 66,3
  • Cato, res rust. 78.

Ita factor scriblitarum scriblitarius est eiusque sedes taberna scriblitaria. - Bavarese (disputatio) 16:29, 12 Octobris 2012 (UTC)

Hmm, sed scriblitam aliam rem atque "placentam Neapolitanam" esse censeo. Vide e.g. Novendial a Scissa datum: ibi habemus scriblitam in qua mel calidum infunditur. Id facis in placentas Neapolitanas tuas, Bavarese? Ego minime :) Andrew Dalby (disputatio) 19:00, 13 Octobris 2012 (UTC)
De gustibus, Andrew, non est disputandum. Qua de causa erant, ut videtur, siblitae et salsae et suaves. Nonne tibi pizza Hawaii - nomine tantum, ut spero:) - nota sit? - Reppereram siblitam in Interrete vocabula synonyma pro pizza quaerens ex illa machina vulgo google nominata. Ubi videas. Vale! - Bavarese (disputatio) 10:08, 14 Octobris 2012 (UTC)