Disputatio:Laudes creaturarum
Appearance
In Vicifonte iam sunt Laudes Creaturarum Sancti Francisci, sed dissimiliter Latine conversae. Ego praefero illi hanc conversionem Latinam in Vicipaedia exstantem, quae etiam alibi inveniri potest. --MARCVS 22:37, 11 Martii 2009 (UTC)
- Ita, sed textum completum in Vicipaedia (sicut in aliis Wikipediis) non oportet retinere. Hic debemus paginam de carmine scribere, fortasse cum citationibus, sed sine textu completo.
- Potes, exempli gratia, textum completum (si sub iure divulgandi [copyright] licet) in spatio tuo usoris collocare (e.g. Usor:MARCVS/Laudes Creaturarum) et nexum a pagina Laudes Creaturarum inserere. Andrew Dalby (disputatio) 12:49, 15 Martii 2009 (UTC)