Laudes creaturarum

E Vicipaedia
(Redirectum de Laudes Creaturarum)
Salire ad: navigationem, quaerere

Laudes creaturarum, etiam Canticum Fratris Solis nuncupatae, a Sancto Francisco conscriptae sunt circa annum 1224. Inter carmina maximi momenti saeculi decimi tertii numerantur et incunabulum linguae Italianae habentur. Ibi sanctus ille loquitur de suo amore erga fratrem solem, sororem lunam, sororem matrem terram, fratrem ignem omnesque creaturas Dei et sororem nostram mortem corporalem. Franciscus, cui tantum eruditio laici erat, carmen lingua vernacula (i.e. forma antiqua linguae Italianae) conscripsit, fratres docti Francisco adhuc vivo, ut multi opinantur, textum in linguam Latinam verterunt. Cum Latina tamquam lingua franca illius temporis tota Europa intellegeretur, Canticum Fratris Solis hac lingua innotuit.

Laudes creaturarum: textus Italiane a Francisco Assisiensi compositus in libro manu scripto saec. XIII servatus (Bibliotheca Conventus Sancti Francisci Assisiensis cod. 338 ff. 33r-34r)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • L. F. Benedetto, Il cantico di Frate Sole. Florentiae, 1941
  • C. Dionisotti, C. Grayson, edd., Early Italian Texts (2a ed. Oxoniae: Blackwell, 1965) pp. 34-36

Nexus externi[recensere | fontem recensere]