Disputatio:Horatius Cocles

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

A quo tempore Horatius caecus fuit?[fontem recensere]

Quia nomen Coclitis ut solitum est hominem uno oculo caecum natum significat, in pagina ipsa delevi Horatium "alio proelio" alterum oculum amisisse. Cuius rei cui testimonium praesto est, id quaeso addat. - Bavarese (disputatio) 23:23, 15 Martii 2014 (UTC)[reply]

Nescio de fonte latinae nam in wikipedia anglice, est comma "had lost an eye in a previous battle (hence his agnomen "Cocles"). ".--Jondel (disputatio) 11:52, 16 Martii 2014 (UTC)[reply]
Haec res, ut videtur, e libro 1779 De viris illustribus urbis Romae demitur; fons est haud fidelis. De ratione vera, cur Horatius hoc cognomen habuerit, nihil dicit Smith, qui fontes suos curiose citat. Quo dicto, de sensu verbi "Cocles" nescio an recte distinguis, mi Bavarese. Si in Plauto fidem reponis, quomodo scis personam Plautianam res veras dicere? Varro, nisi fallor, explicationem nullam dat. An alii fontes sunt?
Possumus, si certitudo a nobis fugit, rationem delere et glossam (e.g. "monoculus") inserere. Quid dicitis? Andrew Dalby (disputatio) 19:07, 16 Martii 2014 (UTC)[reply]
Quae de sensu verbi Cocles scripsi, non apud Plautum lego, sed reperio in Georges, Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch s. v. Cocles fontibus additis (sc. Ennius apud Varr. ling. Lat. 7,71; Plin. nat. hist. 11,150); iisdemque fontibus - sit venia verbi: - nititur Der Kleine Pauly s. v. Cocles. Equidem ego Varronis Lingua Latina non sum usus. - Bavarese (disputatio) 23:26, 16 Martii 2014 (UTC)[reply]

Ex ABBATIS LHOMOND, DE VIRIS ILLVSTRIBVS VRBIS ROMAE 'Horatius Cocles, illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat.' .--Jondel (disputatio) 19:27, 18 Martii 2014 (UTC)[reply]