Disputatio:Georgius Margvelašvili

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine patronymico[fontem recensere]

Duas habeo quaestiones. (I) Quid est nomen eius patronymicum? Tejmurazovič aut Parmenovič? Vide disputationem (a me ipso inceptam) apud Russophonos. Ibi conclusum est patronymicum probabiliter, sed non pro certo, Tejmurazovič fuisse. Utique haec patronymica, ut videtur, rariora in Georgia hodierna fiunt. Nunc ibi dicitur: "Гео́ргий Теймура́зович Маргвелашви́ли (в источниках встречается и другой вариант отчества — Парменович" (Georgius Tejmuraz filii Margvelašvili [in fontibus invenitur et alia versio patronymici: Parmenovič"]). (II) Quomodo patronymicum convertere debemus? Nunc "Timuri filius" adhibetur, sicut Tamerlanes/Timurus?, sed secundum en:Teimuraz (name) nomen a Persico Tahmuras/Tahmurath deducitur. Fortasse forma Latina huius nominis est invenienda, aut fortasse Tejmuraz non mutato uti possumus.

Erravi quando "Teimuraz" ad Timurum adsimilavi. Si hoc re vera est praenomen patris, oportet "Teimuraz" scribere. (In his paginis nomina Georgica, non Russica, interpretare conatus sum -- sed versiones Russicae saepe utiles sunt! Censeo Georgianos ibi litteram i vocalicam scribere, non j.)
Mihi videtur multos populos ecclesiarum Orthodoxarum sectatores patronymicis uti, Graecos, Armenos, Georgianos, Russos, Ucrainicos. Bene: id ad usum Romanum accommodare possumus. Sed, inter eos omnes, aliqui patronymicum aut reiiciunt aut non divulgant. Tali casu aut omittere possumus, aut res discrepantes in nota subiuncta citare. Andrew Dalby (disputatio) 19:38, 1 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Hanc habitudinem imprimis de Russis, postea de Graecis hodiernis didici. Graeci qui nomina sua Anglice vertunt patronymicum in praenomen alterum proprium mutare solent, sed apud eos re vera est patris praenomen: p. ex. vide Aristoteles Onases (ubi statua nomen plenum confirmat, "Socrate" casu genetivo) et Eleutherius Benizelus de cuius familia ipse inquisivi. Andrew Dalby (disputatio) 09:35, 2 Novembris 2014 (UTC)[reply]
Habitudo generalis mihi non displicet; ego quoque "Ioannis filius" etc. in paginis de Russicis, Islandicis, etc. libenter utor. Georgiani re vera patronymicis rarius uti videntur; vide paginas de praesidibus Burjanadze, Saakašvili, Margvelašvili; datur autem in pagina de Ševardnadze. Nomen patronymicum est traditio Orthodoxa, sed etiam Sovietica. In disputatione quam citavi, auctor dicit haec nomina post dissolutionem URSS et Russice et in linguibus nationalibus permanere in Ucraina, Belorussia, Kazachstania, Armenia, Atropatene; neque in linguis nationalibus, neque aliquandum Russice in civitatibus Balticis; et in aliis, saepe Russice sed plerumque non in linguibus nationalibus adhibere. Ad tempus "Teimuraz filii" et notam de alio patronymico addidi; quas additiones quaeso ut inspicias! Lesgles (disputatio) 21:34, 2 Novembris 2014 (UTC)[reply]