Jump to content

Disputatio:Ficus Ruminalis

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De adiectivis ruminalis et Ruminalis

[fontem recensere]

Cum scribimus ruminalis, in mente habemus animalia ruminantia. Ad Ruminam deam pertinentia certo aptius Ruminalia scribimus. Pagina ergo nonne movenda sit? --Bavarese (disputatio) 10:08, 7 Februarii 2019 (UTC)[reply]

Tibi consentio. Lexicon Lewis & Short litteram maiusculam dat. Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 7 Februarii 2019 (UTC)[reply]
Secundum regulas biologiae hodiernae, nonne litteris minusculis scribenda sunt omnia nomina specierum? Exempli gratia, Baracktrema obamai et Dermophis donaldtrumpi. IacobusAmor (disputatio) 14:12, 7 Februarii 2019 (UTC)[reply]
Ficus Ruminalis non speciei, sed unius arboris nomen est. Demetrius Talpa (disputatio) 15:28, 7 Februarii 2019 (UTC)[reply]
Oh. OK. :D IacobusAmor (disputatio) 15:41, 7 Februarii 2019 (UTC)[reply]

Faustulus repertus

[fontem recensere]

Quis, quaeso, Faustulum repperit? --Bavarese (disputatio) 08:55, 8 Februarii 2019 (UTC)[reply]