Ficus Ruminalis
Ficus Ruminalis arbor silvestris est quae ab antiquis Romanis sacra et insignis pro pietate Romana habebatur. Ea in ripa Tiberis iuxta Lupercal, quod sub Palatino monte fuit, stabat, ubi lupa infantes pueros Romulum et Remum relictos invenit. Arbor Ruminae, deae nutricum infantiumque, dedicata et templo deae circumcincta est.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Adiectivum ruminalis e Rumina, dea nutricatus, nomine ductum est. Cuius etymologica origo rumis aut ruma substantiva sunt. Sunt philologi, qui eius adiectivi originem Romae et Romulo nominibus attribuant, si Roma et Romulus ab antiquo Tiberis nomine, quod Rumon est, nomen acceperint.
Fabula
[recensere | fontem recensere]Lupa infantes pueros Romulum et Remum relictos in ripa Tiberis sub arbore fico invenit. Ficus umbram pueris offerebat dum eos lupa lactabat. Postea pastor Faustulus, qui eos repperisset, cum Acca Larentia uxore curam pro pueris habuit.
Historia
[recensere | fontem recensere]In uno Naturalis historia loco (Plin. N.H. XV.20.77.) Plinius Maior augurem Attium Navium arborem in Comitium transtulisse significat, sed eum eventum non satis plane explicavit scribens: “tamquam in comitium sponte transisset Atto Navio augurante.” Quamquam ab eo augure Ficus Navia nomen accipit, Tacitus (Tac. Ann. XIII.58.) Arborem Ruminalem eam appellat, fortasse Ficum Naviam in Fici Ruminalis loco satam significans. Livius (Liv. I.4.5.) ad suum tempus arborem, quam Ficum Ruminalem nominat, vivere scribit, sed Ovidius (Ovid. Fast. II.411 ff.), aetate paulo posterior Livio, tantum vestigia arboris, quae solum caudex esse posset, remanere nuntiat.
Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Plinius, Naturalis historia XV.20.77.
- Tacitus, Annales XIII.58.
- Livius, Ab urbe condita libri I.4.5.
- Ovidius, Fasti II.411 sqq.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Francesca Prescendi, "Réflexions sur le polythéisme romain au prisme d’une petite divinité : Rumina, la déesse de la mamelle allaitante" in Dieux de Rome et du monde romain en réseaux, Ausonius, 2021: 153-164