Disputatio:Ecclesia Ulricae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ecclesia vel Templum?[fontem recensere]

Videte disputationem rei Ulrica. Skvattram (disputatio) 15:13, 10 Octobris 2012 (UTC)

Vide etiam disputationem, hodie inceptam, hic! -- Disputatio:Ecclesia sancti Francisci de Paula in Catona‎. Andrew Dalby (disputatio) 15:18, 10 Octobris 2012 (UTC)
In Scandinavia templa non habemus, omnium minime Christianorum. Si haberemus, nomen aedis non esset Ulrika kyrka sed Ulrika tempel. Neander (disputatio) 21:22, 10 Octobris 2012 (UTC)
Negas ergo fontes Suecicos attestari Vallby kyrka esse 'Templum Walby' et Esterna kyrka esse 'Templum Estarne' et Allhelgonakyrkan esse 'Templum Omnium Sanctorum' et domkyrkan esse 'Templum Cathedrale'? Vide hic.
Ecclesia est ubi Christiani congregantur, ut iam dixit Augustinus: "ut nomine ecclesiae, id est populi qui continetur, significemus locum qui continet" (Epist. 190.5.19); cf. etiam Ioannis Chrysostomi homiliam in Acta apostolorum 29, in qua de aedificatione ecclesiarum loquitur: οἱ πρόγονοι τὰς ἐκκλησίας ᾠκοδόμησαν ('proavi ecclesias aedificaverunt'). Neander (disputatio) 21:22, 10 Octobris 2012 (UTC)
In Scandinavia templa habetis.
• In Suecia: "Aus der Designatio omnium Gotlandiae ecclesiarum : Foly IIII Mark. Anno 1280 aedificatum fuit templum Folense. 1280 Gudurpi IIII Øre. Decimantes 6." Hic.
• In Suecia: "Soon after seeing the Library, we visited the Cathedral, which is hard by; the finest ecclesiastical structure in all Sweden*. . . . *Cathedrale ornat templum, inter omnia Suecorum pulcherrimum." Delicti? Regn. Suecicc, torn. I. p. 380. L,Bat. 1706. Hic.
• In Suecia (commentarius ut videtur a Carolo Linnaeo ipso scriptus): "Caryophyllus marinus pumilio reptans Burs: [herb. sice. Vol.] XI. 124. Ad littora lacus Moklen prope templum Stenbrohultense cum Dortmanna floret. In Uplandia vel Scania adliuc non reperta. Vid. Tab. II. fig. 1." Hic.
• In Suecia: "An. 1656 ad Templum S. Catharinae Stockholmiae Pastor, diem obiit 1673." Hic.
• In Lappia (?): "Tunc fuerunt Ijoenses in Oantalahti et ceperunt multa spolia tempore vernali. Tempore vero Bartholomsei combustum est Templum Ijoense denuo. Interim Ijoenses fuerunt in Ruthenia ad littus maris Biarmici." Hic.
• In Finnia: "El. fennicus. Ad templum Utsjoki prope lacum Mandojaure legi copiosissime in mense Augusto inter radices graminum." Hic.
Néanmoins, quia aedificium perparvum est, aedes pro ecclesia et templo fortasse videtur le mot juste.
¶ De "Ecclesia est ubi Christiani congregantur, ut iam dixit Augustinus." Et quid de his Christianis dixerit Cicero, noster auctor praestantissimus? ;) IacobusAmor (disputatio) 04:21, 11 Octobris 2012 (UTC)
Multi fontes Suecici hoc in situ conlecti templa Suecica nobis attestantur:
• Templum cathedrale Lincopiae: "III: 5. Linköpings domkyrka, »Templum Chathedrale Lincopense», kopparstick av E Reitz 1694." Hic.
• Templum cathedrale Upsaliae: "I: 57. Uppsala domkyrka, »Templum Cathedrale Upsaliense», kopparstick av J. Marot 1670. Överst står stiftsvapnet, ett rött kors i gult fält; över skölden en biskopmössa och bakom den en kräkla, Bredvid den gotiska katedralen synes Gustavianum (»Auditorium Gustavianum») med Claus Rudbecks anatomiska lärosal (»Theatrum Anatomicum»)."
• Templum in loco Ladugårdslandet (Ladugårdsgärdet?): "I: 27. Hedvig Eleonora kyrka, grundlagd på den höge och mäktige konung Karl Gustafs tillskyndan i den förstad, som nu kallas Ladugårdslandet, »Templum Hedewigia auspicio Sereniss: potentissimique Regis Caroli Gustavi in Suburbio, quod Ladugårdslande dicitur, fundatum», kopparstick av W. Swidde 1696. Byggandet av kyrkan, som bär »riksänkedrottningens» namn, påbörjades vid slutet av 1660-talet efter arkitekten Jean De la Vallees ritningar, men färdig och invigd blev den först år 1737. Från 1860-talet är däremot den nuvarande kupolen på kyrkan. I förgrunden synes ett liktåg. Orienteringarna äro A. Slottet. B. Tornet Tre Kronor. C. Katarina kyrka. D. Nikolai kyrka. - Nedantill se: en plan av kyrkan, efter Jean De la Vallees förslag omkring år 1665, »Ichnographia templi»"
Praeterea, fons Suecicus anni 1703 certum Reginae Ulricae (Udalricae) ipsius templum attestatur, regina iam in vivis numerata:
In suburbio Kungsholm (insula Kungsholmen?): "I: 26. Ulrika Eleonora kyrka i västra förstaden, nu kallad Kungsholmen, .»Templum Udalricae Eleonorae in Suburbio Occidentali quod hodie Kungsholm dicitur», kopparstick signerat »J. v. d. Aveelen delin. et sculpsit Holmiae 1703»."
Iam negas, amice, te templa in Scandinavia habere? ;) IacobusAmor (disputatio) 13:48, 11 Octobris 2012 (UTC)
Testimoniis obrutus sum. Cum Christianos ecclesias non habere tanto vigore demonstrasti, forsitan deinde demonstrandum sit Iudaeos non synagogas sed templa, et musulmanos non meschitas sed templa habere. :-) Neander (disputatio) 14:37, 11 Octobris 2012 (UTC)
Quod ad Iudaeos (non-Orthodoxos) attinet: sic, saltem Anglice, synagogae rite temples appellantur (google pro Temple Bethel et Temple Emanuel et similibus), atque Iudaei We're going to temple, ut Christiani We're going to church, usitate aiunt. De moribus Islamicis certum nescimus. IacobusAmor (disputatio) 15:24, 11 Octobris 2012 (UTC)