Ecclesia Ulricae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia Ulricae et campanarium.
Pars interior ecclesiae.

Ecclesia Ulricae (Suecice Ulrika kyrka) est aedes Christiana vici Ulricae in provincia Suecica Ostrogothia, anno 1737 consecrata et ex regina Ulrica Eleonora appellata; quod nomen mox adhibitum est ad vicum appellandum. Praedia iam in hoc pago sita Amundebo olim appellabantur.

Pars exterior aedificii ex ligno constructi colore rubro picta est. Turri caret, sed campanas in campanario propinquo habet. Aedes ad Paroeciam Ulricae (Suecice Ulrika församling) pertinet, partem Ecclesiae Suecicae.

templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!