Disputatio:Dollarium Civitatum Foederatarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Propositum (ab Eichenseer et aliis) est dollarium, dollarii, n. W. B. 18 Kal. Febr. 2006 19.15 UTC

Ita, aput Conventiculum Lexintonianum solemus dicere "Vel Dollarium vel Thalarus"" (sed iam vidi alias praeter has figuras in operibus Novae Aetatis) --Iustinus 22:07, 15 Ianuarii 2006 (UTC)

Dollarium CFA[fontem recensere]

Diligenter atque severe movenda ad paginam Dollarium Civitatum Foederatarum Americae seu CFA dollarium. --Alex1011 13:38, 13 Martii 2007 (UTC)

Quippe recte dicis...confiteor inclinationem meam...annos habitabam in CFA...modo putamus Americanus aequare CFA. Move, certe.--Ioshus (disp) 13:43, 13 Martii 2007 (UTC)

Cur "dollarium"?[fontem recensere]

Cur "dollarium" Latine nobis, vocabulum neutri generis adhibentibus, dicendum est, cum omnia nomina singulorum nummorum ("sestertii", "denarii" et ceterorum), quod sciam, generis masculini sint? MARCVS 11:36, 25 Novembris 2010 (UTC)

Nomen non finximus. 'dollarium' dicit Traupman (cum 'dollarus'), Minkova et Tunberg (cum 'talerus'), et Morgan (cum 'dollarus' et 'thalerus'). Nec fuerunt omnia nomina generis masculini; fuit miliarense n., drachma f., tetradrachmum n., siliqua f., etc. —Mucius Tever 23:09, 25 Novembris 2010 (UTC)

Tibi pro responsione tua, Muci, gratias ago. Erravi "omnia" dicendo et minam necnon talentum, de quibus etiam apud Plautum legere possumus, ad alia addere potes, sed de ratione proprie Latina intellegendi et loquendi cogitabam, sicut ex sermone Latinorum genuino patet. Reverentia ab eis adhibita, exempli gratia, erga genera grammatica vocabulorum Graecorum nihil valet cum de "dollar" agitur. Dollaro vel dollario masculino ergo adhuc faveo. Qui autem "talerus" dicunt recte faciunt, meo iudicio. MARCVS 04:07, 26 Novembris 2010 (UTC)