Disputatio:Anxietas

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Anxietas et perturbatio[fontem recensere]

Incertus sum quomodo en:Anxiety disorder in linguam Latinam transmoveatur, quia dubito an anxietas perturbationi (→ perturbatio anxietatis) vel an perturbatio anxietati (→ perturbatio anxietate) sequatur. Quid censetis? Velne aliter, per exemplum perturbatio et anxietas? Andreas Raether (disputatio) 07:45, 14 Iulii 2018 (UTC)[reply]

Secundum Traupman, in usu medico disorder verbum Anglicum (quod ad multa genera morborum adhiberi potest) est 'malum'. Ergo, lemma erit Malum anxietatis. (Similiter, sleep disorder 'malum somni', et mood disorder 'malum animi habitus', et panic disorder 'malum pavoris' erit.) Si nobis recte monet Traupman, verbum perturbatio (mentis) descriptio familiaris facilisque, non verbum medicinae proprium, videtur. IacobusAmor (disputatio) 12:32, 14 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Gratias tibi, Iacobe, pro responso tuo. Ut malum perforans ulcus malum quoque mentis valde graviter de damno monet. Adhuc interpretationem nominis Theodisci Latinam adhibebam: perturbatio, impedimentum[1]. Nunciam alia fonte: Thomas Willis non raro de affectu vel affectionibus scripsit[2]. Malum, assentiar. Andreas Raether (disputatio) 18:19, 14 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Andrea, necesse esse non videtur quaerere, utrum anxietas perturbationem, an perturbatio anxietatem sequatur, nam hic perturbatio ad genus refertur, anxietas autem ad speciem. Itaque mihi quidem recte perturbatio anxietatis dici videtur, ubi anxietatis genetivus epexegeticus est. Quod ad malum attinet, dubito, an recte ad morbos conveniat nam ante omnia ad ethicam pertinere videtur. Neander (disputatio) 12:08, 15 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Cassell's nobis docet "disorder = disease, morbus" (non malum, non perturbatio). IacobusAmor (disputatio) 12:16, 15 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Praeterea, pro [[en:Mental disorder]], commentarium de morbo mentis iam habemus. IacobusAmor (disputatio) 12:22, 15 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Nomen Latinum scientificum, quod ad Anglicum Anxiety disorders correspondet, est "Disordines anxiosi". Fontem hic habetis. Si haec locutio nobis displicet, non necesse est in titulo paginae futurae de talibus morbis praeponere, sed ad minimum oportebit tanquam nomen "officiale" inter lemmata citare. Andrew Dalby (disputatio) 13:09, 15 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Sum "commotissimus", gratias. Ex disputatione, opinor, lucrum faciam et ad discendum plus quam utilis. Et eae fontis apud stetoskop.info oblitus eram. Andreas Raether (disputatio) 20:12, 15 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Quamquam fontem repperisti, Andrew, sine sodes me insuper scrupulum parvum inicere. Nam disordo ab Anglico sermone (disorder) ductum esse videtur. Si vere sine hoc neologismo vivere nequimus, recipiamus, quamquam a sensu ordinis nulla ratione simplici et naturali duci potest. Sin autem solum ideo fictus est, quod iucundum est Anglicum sermonem imitari, ex fonte nequitiae haurire videmur, nam difficile intellectu est, cur disordo praeferri debeat perturbationi, quae iam apud Ciceronem etiam ad animi confusionem refertur. Neander (disputatio) 20:21, 15 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Videbis me creationem paginae sub isto titulo minime suasisse. Medici hodierni (sicut geologi) Latinitate pessima scribere solent. Nihilominus gaudeo linguam Latinam (etiamsi caninam) inter eos botanistasque zoologosque astronomosque dignitatem "officialem" chaotico nostro saeculo retinere.
Si in hac locutione Anglicismum vides, haud dissentio. Verbum autem "disordo" in legibus ecclesiasticis librisque philosophicis mediaevalibus reperiri potest. Traditio nominum, quae per Lat. disordo et Frg. désordre ad Ang. disorder descendit, originem in verbo mediaevali disordinare habet. Andrew Dalby (disputatio) 11:57, 16 Iulii 2018 (UTC)[reply]
Etiam ego voluntatem laudo medicorum, biologorum, cett., qui linguam Latinam colere cupiunt. Fortasse igitur praeiudiciis meis succubui, cum iam tot viderim verba simplici via ex Anglico ficta. Neander (disputatio) 08:16, 17 Iulii 2018 (UTC)[reply]

Notae[fontem recensere]

  1. Meier H (2004). Medizinisches Wörterbuch Deutsch-Latein. Roderer, Ratisbona
  2. Willis T (1668). Tractatus primus de morbis convulsivis.