Moyses Hamon

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Moyses Hamon (Granata in Hispania saeculo XV exeunte natus; mortuus ante annum 1567 Constantinopoli), filius Iudae Hamonis, medicus post patrem sultano Suleimano Magnifico meruit operaque Hebraica imprimere curavit. Codicem illuminatum Dioscoridis, olim feminae nobili Aniciae Iulianae datum, Moyses Hamon possedit et anno circiter 1562 Augerio Gislenio Busbequio legato erudito monstravit; a quo de hac re certior factus imperator Maximilianus II codicem anno 1569 emit et in bibliotheca imperatoria Vindobonae deposuit. De libro et possessore Busbequius sic scripsit:

Unum reliqui Constantinopoli decrepitae vetustatis, totum descriptum litera maiuscula, Dioscoridem cum depictis plantarum figuris, in quo sunt paucula quaedam, ni fallor, Cratevae, et libellus de avibus. Is est penes Iudaeum Hamonis, dum viveret Suleimanni medici, filium, quem ego emptum cupivissem, sed me deterruit pretium. Nam centum ducatis indicabatur, summa Caesarei, non mei marsupii. Ego instare non desinam, donec Caesarem impulero, ut tam praeclarum auctorem ex illa servitute redimat. Est vetustatis iniuria pessime habitus, ita extrinsecus a vermibus corrosus, ut in via repertum vix aliquis curet tollere. (Augerius Gislenius Busbequius, Legationis Turcicae epistolae IV pp. 391-392 editionis 1633)

Fontes coaevi[recensere | fontem recensere]

  • Solomon ben Shem-Tob Athias, Commentarius in Psalmos (Venetiis, 1549) praefatio (Hebraice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]