Dionysius Keefe
Appearance
Dionysius, vulgo Dennis Keefe (natus die 17 Iunii 1951 Bloomington in urbe Illinoesiae) entheus idiomatis Zamenhofiani fautor et paedagogus Americanus est.
Actiones in rebus Esperanticis
[recensere | fontem recensere]Keefe Festivalia linguistica (Lingva Festivalo) instituit. Insuper cursus "BEK" (compendiaria versio significat aut Baza EKzercaro aut Baza Esperanto-Kursaro de quo certant periti)[1] creavit necnon Methodum Valentianam (Valencia Metodo de lingva instruado) quando Valentiae in Hispania vixerat.
Anno 2011 autem esperantista anni honorarius sollemniter declaratus est a periodici Unda Esperantici moderatoribus. Causa fuit eius labor indefessus in Esperanticis provehendis in Sinis; praeterea inceptum de Insulis Esperanticis (Esperanto-Insulo) in Hainaniam introduxit.[2]