Dionysius (rex Portugalliae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Denis rex in Compendio de crónicas de reyes del Antiguo Testamento, gentiles, cónsules y emperadores romanos, reyes godos y de los reinos de Castilla, Aragón, Navarra y Portugal (1312–1325).

Dionysius (vulgo Dinis, olim Diniz; natus Olisipone die 9 Octobris 1261, mortuus Scalabe die 7 Ianuarii 1325), Agricola et Poëta appellatus, fuit rex Portugalliae ab anno 1279 usque ad mortem.

Filius fuit Alphonsi III ex Beatrice, filia notha Alphonsi X Castellae et Legionis regis; successit patri die 6 Februarii 1279. Duxit Elizabetham, filiam Petri III Aragoniae regis; ex ea pater fuit Alphonsi IV successoris, et Constantiae, quae Ferdinando IV Castellae regi nupsit.

Initio regni neque cum clero, neque postmodum cum filio ipsi bene convenit, sed turbae prudentia uxoris sopitae sunt. Condidit vel reparavit multas in Lusitania urbes, instituit ordinem militarem Iesu Christi, iussit magnum pinetum prope Leiriam (pinhal de Leiria) seri. Obiit felicissimus sui saeculi principum, anno aerae vulgaris 1325, aetatis 63, regni 46.

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis