Dieta Imperii Germanici VII (Res publica Vimariana)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dieta Imperii Germanici VII parlamentum Theodiscum erat, quae 6 Novembris 1932 electa est. Iam 1 Februarii 1933 dissoluta est.

Cur suffragium ante tempus haberetur[recensere | fontem recensere]

Franciscum de Papen cancellarium factionis DNVP, qui 1 Iunii 1932 a praeside rei publicae Paulo de Hindenburg nominatus erat, minima pars legatorum et Dietae Imperii Germanici VI adiuvit, quae 31 Iulii 1932 electa erat. Itaque 12 Septembris Dieta diffidentiam consilii ministrorum Papen constituit et idcirco statim a praeside rei publicae Hindenburg dimissa est. Papen, qui omnino sine parlamento regere voluit, dies suffragiorum quam diutissime distulit et in diem 6 Novembris 1932 destinavit.

Certamen suffragiorum[recensere | fontem recensere]

Carta suffragii Berolini

Anno 1932 acumen Depressionis oeconomicae magnae erat. Eo anno plus quam sexies centena milia hominum in Germania occupati non erant. Itaque factiones extremae dextrae vel sinistrae calumnias acerrimas in alios factiones adhibebant nec non a vi abstinuerunt. Nonnulli homines iis diebus necati sunt.

Eventus suffragii[recensere | fontem recensere]

Tamen suffragium in cladem NSDAP factionis evenit, quae partem legatorum amisit. DNVP, quae factio una Papen adiuvabat, plus suffragiorum habuit. Sed consilium ministrorum, quod a maiore parte legatorum probaretur, inveniri non potuit.

Factio Centesima Auctio/Diminutio Numerus legatorum Auctio/Diminutio
NSDAP 33,1% +4,2% 196 -34
SPD 20,4% -1,2% 121 -12
KPD 16,9% +2,6% 100 +11
Centrum 11,9% -0,5% 70 -5
DNVP 8,5% -2,6% 52 +15
Factio Popularis Bavarica (BVP) 3,1% -0,1% 20 -2
Factio Theodisca Popularis (DVP) 1,9% +0,7% 11 +4
Factio Rei Publicae (DStP) 1,0% +0% 2 -2
Ceterae Factiones 1,9% -1,7% 7 -4

Consessus et res disputatae[recensere | fontem recensere]

Postquam eventus suffragii notus est, Hindenburg Franciscum de Papen 1 Decembris dimissit et Curtium de Schleicher novum cancellarium fecit. Non saepius quam ter Dieta Imperii VI convocata est: 6 Decembris Hermannus Göring iterum praeses Dietae electus est. 7 Decembris Dieta de lege disputavit, qua decretum praesidis rei publicae de consiliis oeconomicis sustuleretur. 9 Decembris de tumultis et operistitiis disputavit et deinde se ipsam distulit. 1 Februarii 1933 Hindenburg Dietam Adolpho Hitler suadente sustulit et novam electionem in diem 5 Martii 1933 constituit.

Nexus interni


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.