Dieta Imperii Germanici VI (Res publica Vimariana)

E Vicipaedia

Dieta Imperii Germanici VI parlamentum Theodiscum erat, quae 31 Iulii 1932 electa est. Iam 12 Septembris eiusdem anni ante tempus dissoluta est.

Cur suffragium ante tempus haberetur[recensere | fontem recensere]

Franciscum de Papen cancellarium factionis DNVP, qui 1 Iunii 1932 a praeside rei publicae Paulo de Hindenburg nominatus erat, minima pars legatorum Dietae Imperii Germanici V adiuvit. Itaque ab Hindenburg impetravit, ut statim parlamentum dissolveret. Papen, qui omnino sine parlamento regere voluit, dies suffragiorum quam diutissime distulit et in diem 31 Iulii 1932 destinavit.

Certamen suffragiorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1932 acumen Depressionis oeconomicae magnae erat. Eo anno plus quam sexies centena milia hominum in Germania occupati non erant. Itaque factiones extremae dextrae vel sinistrae calumnias acerrimas in alias factiones adhibebant neque a vi abstinuerunt. Nonnulli homines iis diebus necati sunt. De Papen autem hac facultate oblata in consilium ministrorum Borussiae democraticum Ottonem Braun (SPD) consulit et administros 20 Iulii 1932 dimisit. Deinde vigiles Borussiae, maximae terrae Germaniae, a cancellario de Papen regebantur.

Eventus suffragii[recensere | fontem recensere]

Factiones extremae NSDAP et KPD hoc suffragio etiam fortiores facti sunt, de Papen autem auxilium paucorum tantum legatorum factionis DNVP habuit:

Factio Centesima Auctio/Diminutio Numerus legatorum Auctio/Diminutio
NSDAP 37,3% +19% 230 +123
SPD 21,6% -2,9% 133 -10
KPD 14,3% +1,2% 89 +12
Centrum 12,4% +0,6% 75 +7
DNVP 5,9% -1,1% 37 -4
Factio Popularis Bavarica (BVP) 3,2% +0,2% 22 +3
Factio Theodisca Popularis (DVP) 1,2% -3,3% 7 -23
Factio Theodisca Democratica (DDP) 1,0% -2,8% 4 -16
Ceterae Factiones 3,5% -7,7% 11 -56

Consessus et res disputatae[recensere | fontem recensere]

Consessus tumultuosus 12 Septembris 1932

Non saepius quam bis Dieta Imperii VI convocata est: 30 Augusti Hermannus Göring praeses Dietae electus est. 12 Septembris Dieta diffidentiam consilii ministrorum Papen constituit et idcirco statim a praeside rei publicae Hindenburg dimissa est. De Papen solus cancellarius Germaniae fuit, qui numquam apud legatos Dietae Imperii orationem habuit.

Nexus interni


Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.