Dies Telluris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Signum oecologiae a Ronaldo Cobb ex littera Θ anno 1969 excogitatum.

Dies Telluris est dies quotannis celebrata ad hominibus gnaritatem aestimationemque circumiectorum naturalium oecosystematumque Telluris iniciendas.

Gaylord Nelson, Senator Americanus.

Consilium Dies Telluris primum a Iohannes McConnell in congressu UNESCO Franciscopoli anno 1969 habito decretum est, cuius origo Franciscus Assisiensis, sanctus oecologiae est. Feriae a Senatore Gaylord Nelson formá indoctrinationis (Anglice teach-in) conditae sunt, et primum die 22 Aprilis 1970 celebratae. Cum primus Dies Telluris solum Civitates Foederatas attingeret, quaedam organizatio a Dionysio Hayes primo reipublicae coordinatore anno 1970 instituta, rem in alias civitates anno 1990 tulit, celebrationesque Diei Telluris in 141 civitatibus ordinavit.[1][2]

Dies Telluris per orbem terrarum nunc ordinatur a Reti Diei Telluris (Earth Day Network), et in plus quam 175 civitatibus quotannis celebratur. Permulta communia Hebdomadem Telluris celebrant, septem dies casuum qui quaestiones circumiectorum vehementius dicunt. Anno 2009, Communis Conventus Consociationis Nationum diem 22 Aprilis Internationalem Telluris Matris Diem rite nominavit.[3]

Prima celebratio[recensere | fontem recensere]

Hebdomadis Telluris logotypus, quod fuit scaena relationis Nuntiorum CBS cum Gualterio Cronkite propriae, spectaculi televisifici temporis eximii de Die Telluris, anno 1970 emitti.[4]

Die 22 Aprilis 1970, Dies Telluris initium hodierni motús circumiectorum significavit. Circa 20 milliones Americanorum in re erant participes. Milia conlegiorum et universitatum recusationes deterioris circumiectorum condicionis ordinaverunt. Greges qui effusiones olei, fabricas polluentis, stationes electricas, cloacas infectas, quisquilias toxicas, pesticidia, tumultús viarios, deminutionem locorum desertorum, et pollutionem aeris separatim pugnaverant se easdem sententias communicare subito intellexerunt.

Petrus Seeger fuit principalis orator exsecutorque musicae in re Vasingtoniae habitá. Paulus Newman et Ali McGraw rem Novi Eboraci habitam comitati sunt.[5] Senator Edmundus Muskie fuit principalis orator in Horto Fairmount Philadelphiae.[6] Alii homines notabiles qui rem in variis locis comitati sunt fuerunt Raldulphus Nader, agitator pro tutelá consumptorum et candidatus praefecturas petens; Ioannes McHarg, architectus terrestris; Georgius Wald, biochemicus Harvardianus qui Praemium Nobelianum Medicinae abstulerat; Hugo Scott, dux minoritatis Senatús Civitatum Foederatarum; atque Allen Ginsberg poeta.

Dies Telluris Canadensis[recensere | fontem recensere]

Paulus D. Tinari (laeva) primam Diem Canadiensem die 11 Septembris 1980 rite initiavit. Etiam in photographemate videntur Flora MacDonald MP, Ken Keyes, et Dr. Ronaldus Watts.

Primus Dies Telluris Canadensis (Francogallice Jour de la Terre) die Iovis, 11 Septembris 1980, celebratus est, a Paulo D. Tinari, tum discipulus graduatus? in "Engineering Physics / Solar Engineering" in Universitate Reginae, ordinatus. Praecipuae res primo Die Telluris Canadiensi factae fuerunt acroases ab hominibus scientibus in variis ramis disciplinae de circumiectis habitae, et arbores ad substituendas ulmos ab Hollandico ulmorum morbo interfectas positae.[7][8]

Dies Telluris 2001[recensere | fontem recensere]

Primum doodle Diem Telluris colens a Google machina quaesitoria anno 2001 divulgatum est.[9]

Dies Telluris 2010[recensere | fontem recensere]

Dies Telluris 2010 fuit dies Colloquii Populorum Orbis Terrarum de Commutatione Climatis, Cochabambae Boliviae habiti, et Internationalis Biodiversitatis Annus de observantia biodiversitatis.

Vexillum oecologiae, primum Diei Telluris vexillum, theta continens, a Ronaldo Cobb anno 1969 designatum.
Dies Telluris in San Diego City College Didacopole Californiae anno 2007 celebratus.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Staff—The Bullitt Foundation". Bullitt.org .
  2. "The Rumpus Interview With Earth Day Organizer Denis Hayes". The Rumpus.net .
  3. "GENERAL ASSEMBLY PROCLAIMS 22 APRIL ‘INTERNATIONAL MOTHER EARTH DAY’ ADOPTING BY CONSENSUS BOLIVIA-LED RESOLUTION". Un.org. 22 Aprilis 2009 .
  4. "1970 CBS News Special Report with Walter Cronkite: Earth Day - A Question of Survival". Youtube.com .
  5. "Environment". United States Embassy, Wellington, New Zealand. Res accessa 25 Aprilis 2006.
  6. "Earth Day at 35: Is it still relevant?". MSNBC. 2005-04-22 
  7. Teresa Tait, "A Little Litter is Too Much," Kingston This Week (23 Iulii 1980).
  8. Sylvia Wright, "Canada's First Earth Day Scheduled for Sept. 11," The Kingston Whig Standard (Iulio 1980).
  9. "“15 Years Of Google's Earth Day Doodles". popsci.com. 22 Aprilis 2016 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Diem Telluris spectant.
Dies Telluris, res communes
Aequinocturnus Telluris Dies
Dies Telluris 2010