Deviled crab

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cibus viarius Floridensis: Deviled crab ("Callinectes iure suffricto coctus in panis crustulas involutus) in popina urbis Tampae inlatus

Deviled crab, scilicet "Callinectes sapidus iure suffricto coctus", est ferculum Tampae in urbe celebratum et praesertim in illa regione urbana Ybor nuncupatum ubi plurimi habitantur Hispani Italicique et Cubani. Isicium satis magnum est, nutritivum, manu portabile, atque sapidum, sicut nomen speciale crustacei ingredientis iam suggerere potest. Annis 1920 inventum esse fertur, eo tempore quo immigrantes pauperes Callinectas ad oram maritimam captabantur, per vias urbanas coquebantur et venditabantur.

Inscriptio Ybor in regione Tampae qua popina Deviled crab venditans nuntiatur
Ars coquinaria Indica: Devilled crab in popina urbis Calcuttae inlatus, embammate infusus, in folio musae positus, frustis ovi bulliti et lumiae ornatus; e quo crustaceo coctus?

Mixtura paratur crustularum panis vetuli stilo Americano in aqua suffusarum, panis stilo Cubano, triturae paprika, salis. Caro Callinectae concisa in oleo fricatur, addito iure suffricto e lycopersicis, cepis, capsicis dulcibus et pungentibus, lauri foliis, saccharo, sale, piperem et refrigescitur. Hae omnia in mixtura panis involuta, in oleo calido submersa, excoquuntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]