Roman numeral 10000 CC DD.svg

Desultura nartatoria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Desultor nartatorius
Desultores praemia accipientes.

Desultura nartatoria[1][2][3] est genus athleticum, in quo athleta, desultor[4] nominatus, nartis indutus de colle quam longissime desilire conatur.

Colles desulturae magnitudine multum variant: de aliquibus nemo plusquam 80 metra salire quit, de nonnullis autem amplius quam 200 metra saliri potest. Saltus longissimus orbis terrarum in certaminibus virilibus est 251,5 metrorum ab Andrea Flannemel saltus, in certaminibus autem muliebribus longissime desiluit Daniela Iraschko-Stolz, nominatim 200,0 metra.[5]

Viri desulturā nartatoriā in Olympiis hiemalibus inde a primis Olympiis anni 1924 certant, mulieres autem non antequam in Olympiis hiemalibus 2014 certaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce mäkihyppy (Helsinki 2002).
  2. Iohannes Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), s.v. ski jumping
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce backhoppning
  4. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, desultor nartatorius sub voce mäkihyppääjä (Helsinki 2002).
  5. Rerum status anno 2015

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad desulturam nartatorian spectant.