Desmodontinae

E Vicipaedia

Classis : Mammalia 
Ordo : Chiroptera 
Familia : Phyllostomidae 
Subfamilia : Desmodontinae 
Bonaparte, 1845
   
Subdivisiones: Genera
*Desmodus Wied-Neuwied, 1826
The image depicts a vampire bat on its arms and legs, staring at the camera. In the foreground is a dish of water.
Desmodus rotundus in Louisville Zoo.
The image depicts a vampire bat skeleton, with particular visual emphasis on the skull.
Sceletus unius ex desmodontinis incisores et caninos distinctos monstrat.

Desmodontinae sunt subfamilia mammalium familiae Phyllostomidarum ordinis Chiropterorum, quae animalia in America inveniuntur. Solum sanguine vescuntur, proprietas haematophagia appellata. Tres species exstant: Desmodus rotundus, Diphylla ecaudata, et Diaemus youngi. Earum distributio geographica a Mexico ad Brasiliam, Tsiliam, Uraquariam, et Argentinam extenditur.

Taxonimia[recensere | fontem recensere]

Propter variationes inter tres species, quaeque intra suum genus proprium degeritur, quoque genere in una specie exstanti invicem consistente. In scriptura veteriori, hae genera intra Desmodontidas, suam familiam propriam, digerebantur, sed taxinomistae ea Desmodontinas, novam subfamiliam, appellare nuper coeperunt, quae subfamiliam inter Phyllostomidas, familiam microchiropterorum Mundi Novi, digerere coeperunt.[1]

Tres Desmodontinarum species descriptae inter se similiores quam aliarum specierum videntur. Quod vicissim indicat haematophagiam se semel evolvisse, et tres species progenies huius progenitoris esse.[2]

Loca trium generum subfamiliae Desmodontinarum intra Phyllostomidas Mundi Novi sic describuntur.[3]

Valetudo hominis[recensere | fontem recensere]

Rabies in hominibus per morsibus desmodontinarum, quamquam rara, aliquando fit; exempli gratia, anno 2010 quattuor pueri in Peruvia morsi mortui sunt.[6] Plurima exempla rabiei in desmodontinis in magnis multitudinibus America Australi fit; periculum autem hominibus periculo pecoribus multo minus est.[7] Solum 0.5 centesimae microchiropterorum rabiem ferunt, et animalia rabida inscita, confusa, turbata, volare nequire possunt.[8]

Unicae salivae desmodontinarum proprietates certum usum in medicina habent. Investigatio in Stroke: Journal of the American Heart Association die 10 Ianuarii 2003 edita desmoteplase, medicamentum genetice creatum, investigavit. Quae droga anticoagulantibus salivae Desmodi rotundi proprietatibus utitur, et ut videtur fluxionem sanguinis in hominibus apoplexia cerebri laborantibus auget.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Wetterer, Rockman, et Simmons 2000.
  2. Wetterer, Rockman, et Simmons 2000: 163–167.
  3. Simmons 2005.
  4. Fossilworks: Desmodus. . fossilworks.org .
  5. Suárez, W. (2005). "Taxonomic status of the Cuban vampire bat (Chiroptera: Phyllostomidae: Desmodontinae: Desmodus)". Caribbean Journal of Science 41 (4): 761–767 .
  6. "Peru battles rabid vampire bats after 500 people bitten". BBC News. BBC. 13 Augusti 2010 .
  7. http://www.si.edu/Encyclopedia_SI/nmnh/batfacts.htm
  8. Rabies. . www.bccdc.ca .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Greenhall, Arthur M. 1961. Bats in Agriculture. Ministry of Agriculture. Trinitas et Tabacum.
  • Greenhall, Arthur M. 1965. The Feeding Habits of Trinidad Vampire Bats.
  • Greenhall, Arthur M., G. Joermann, U. Schmidt, et M. Seidel. 1983. "Mammalian Species: Desmodus rotundus." American Society of Mammalogists 202: 1–6.
  • Greenhall, Arthur M., et U. Schmidt, eds. 1988. Natural History of Vampire Bats. Boca Raton Floridae: CRC Press. ISBN 0-8493-6750-6, ISBN 978-0-8493-6750-2.
  • Campbell, A., R. R. Naik, L. Sowards, et M. O. Stone. 2002. "Biological infrared imaging and sensing." Micron 33 (2): 211–25. doi:10.1016/S0968-4328(01)00010-5. PDF. Archivum (PDF). PMID 11567889.
  • Pawan, J. L. 1936. "Rabies in the Vampire Bat of Trinidad with Special Reference to the Clinical Course and the Latency of Infection." Annals of Tropical Medicine and Parasitology 30 (4): December.
  • Simmons, Nancy B. 2005. "Order Chiroptera." In Mammal Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference, ed. tertia, ed. D. E. Wilson et D. M. Reeder, 312–29. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-8221-0. OCLC 62265494.
  • Wetterer, Andrea L., Matthew V. Rockman, et Nancy B. Simmons. 2000. "Phylogeny of phyllostomid bats (Mammalia: Chiroptera): data from diverse morphological systems, sex chromosomes, and restriction sites." Bulletin of the American Museum of Natural History 248: 1–200. doi:10.1206/0003-0090(2000)248<0001:popbmc>2.0.co;2. hdl:2246/1595. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Desmodontinas spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks