Deinonychosauria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Deinonychosauria
Deinonychi sceletus in Museo Historiae Naturalis Field
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Sauropsida
Superordo: Dinosauria
Ordo: Saurischia
Subordo: Theropoda
Infraordo: Deinonychosauria
Colbert & Russell, 1969
Familiae

Deinonychosauria (a Graeco: δεινός 'terribilis' + ὄνυξ 'unguis' + σαῦρος 'lacertus') fuerunt cladus Theropodorum quae Iurassico et Cretaceo ineunte vixerunt. His omnivoris et carnivoris ungues sicut "switchblades" (Anglicum) erant. Cladus divisus est in duos clados additos: Dromaeosauridas et Troodontidas. Maximus horum dinosaurorum notorum fuit Utahraptor (7 m longus); minimus, Anchiornis (34 cm longus).

Investigatio anno 2013 a Godefroit et aliis facta invenit Troodontidas avibus esse propinquiores quam dromaeosauridis; itaque plerique nunc dicunt Deinonychosauria synonymum Dromaeosauridarum esse.[1][2]

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Adsunt ut videtur duo systemata classificationis. Unum:

Alterum:

  • Infraordo Deinonychosauria
    • Euronychodon?
    • Paronychodon?
    • Superfamilia Dromaeosauroidea
      • Familia Dromaeosauridae
        • Subfamilia Dromaeosaurinae
        • Subfamilia Microraptorinae
        • Subfamilia Unenlagiinae
        • Subfamilia Saurornitholestinae
        • Subfamilia Velociraptorinae
    • Superfamilia Troodontoidea
      • Familia Troodontidae
        •  ?Subfamilia Elopteryginae
        • Subfamilia Troodontinae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Godefroit, Pascal; Cau, Andrea; Hu, Dong-Yu; Escuillié, François; Wu, Wenhao; Dyke, Gareth (2013). "A Jurassic avialan dinosaur from China resolves the early phylogenetic history of birds". Nature 498 (7454): 359–362 
  2. Mortimer, M. (2012) The Theropod Database: Phylogeny of taxa. Retrieved 2013-AUG-15.