Decimatio

E Vicipaedia

Decimatio(-onis, f.) (vel decumatio) est supplicium militare, cum decimus quisque miles supplicio afficitur ab imperatore, sorte ducta, cui contingat. Alia supplicia eiusdem generis traduntur in vita Opilii Macrini a scriptore Historiae Augustae scripta: "(...) cum seditiones militares pateretur, milites saepius decumavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret, qui digni essent decimatione atque vicesimatione." [1]. Sed haec supplicia non pro certo habere possumus. Sunt enim viri sapientes qui scriptorem unicum vel scriptores Historiae Augustae mythistoriam quandam iocosam de Caesaribus, non opus ullius ponderis scripsisse aestiment. De decimatione autem non est dubitandum, cuius usus multis in locis describitur, sed accuratius apud Polybium :

Si quando autem delicta eadem a pluribus contingat admitti, et manipuli universi hoste gravius urgente cesserint loco, ut omnes fuste percutiant aut necent, non est moris illorum; sed remedium ei rei invenerunt utile juxta ac terribile. Tribunus [ni potius Imperator] enim, advocata concione, desertores in medium producit eosque atroci oratione increpat: qua finita, modo quinque sortitur, modo octo, modo viginti; atque, ut verbo complectar, id semper agit ut pro numero noxiorum, decimus quisque semper eorum capiatur. Hos, inquam, ex omnibus qui ignave se gesserunt, arbitrio sortis seligit: et, qui designati sorte sunt, eos inexorabiliter sorte damnatos fustuarii supplicio, quod ante descripsimus, afficit...
– Polybius, Historiae, VI, 38
Versio latina, ed. Didot, 1859


Apud Romanos primus eo supplicio usus videtur consul Appius Claudius, anno 471 a.C.n.[2]

Praeterea, decimatio est "solutio decimae, vel ipsa decima"[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Augusta (Opilius Macrinus) 12, 2.
  2. Titus Livius, ab urbe condita, II,59
  3. Thesaurus linguae Latinae

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Henaut Julien. La décimation : une réponse légitime des généraux romains à la couardise et l’insubordination ?. In: Revue belge de philologie et d'histoire, tome 94, fasc. 1, 2016. Antiquité – Ouheid. pp. 165-182. [1]

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis