De simplici medicina (Serapio)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De simplici medicina est liber origine Arabicus, Latine saeculo XIII exeunte versus, in codicibus manu scriptis satis multis editionibusque saeculi XV nonnullis servatus. Interdum liber aggregatus nuncupatur propter placita variorum scriptorum Graecorum Arabicorumque in eum congesta.

Qui liber, Serapioni cuidam attributus, nihil commune habet cum operibus veris Ioannis Serapionis scriptoris medici Syriaci qui saeculo IX floruit. Auctor ergo Serapio iunior a recentioribus appellatur, sed de eo nihil scitur.

Libri manuscripti[recensere | fontem recensere]

  • c. 1390/1404 : Iacobus Philippus, interpres, "Herbarium Carrarense" (versio Italiana picturis botanicis ornata)

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1473 : Liber Serapionis agregatus in medicinis simplicibus. Mediolani Textus
  • 1479 : Liber Serapionis aggregatus in medicinis simplicibus. Venetiis Textus
  • 1497 : Practica Jo. Serapionis dicta Breviarium; Liber Serapionis de simplici medicina; Liber de simplici medicina dicta Circa instans; Practica Platearii. Venetiis: mandato Octaviani Scoti per Bonetum Locatellum Textus Textus Textus
  • 1531 : Otho Brunfelsius, ed., ... Ioan. Serapionis Arabis De simplicibus medicinis opus praeclarum et ingens, Averrois Arabis de eisdem liber eximius, Rasis filii Zachariae de eisdem opusculum perutile, incerti item autoris de centaureo libellus hactenus Galeno inscriptus ... Argentorati: Georgius Ulricher Textus