Circa instans

E Vicipaedia
Initium versionis Francogallicae libri Circa instans cum effigie (ficta) auctoris qui urinam inspectat (Collectus Wellcome Londinii WMS 626 f. 1r)

Circa instans incipit opus de simplici medicina et praesertim de plantis, vero titulo carente, Latine saeculo fere XII confectum et Matthaeo Plateario scholae medicae Salernitanae attributum. Exemplaria manu scripta nonnulla, editiones saeculis XV et XVI divulgatae plures servantur.

Prologus his verbis incipit: "Circa instans negocium in simplicibus medicinis nostrum versatur propositum ...", seu versione Francogallica "En ceste presente besongne est nostre propos et intencion ..."

Editiones[recensere | fontem recensere]

Plantae quattuor e versione Francogallicae libri Circa instans (Collectus Wellcome Londinii WMS 626 ff. 42v-43r)
  • 1488 : Incipit liber de simplici medicina secundum Platearium dictus Circa instans. Ferrariae[1]
  • 1497 : Practica Jo. Serapionis dicta Breviarium; Liber Serapionis de simplici medicina; Liber de simplici medicina dicta Circa instans; Practica Platearii. Venetiis: mandato Octaviani Scoti per Bonetum Locatellum Textus Textus Textus
  • 1512 : Incipit liber de simplici medicina secundum Platearium dictus Circa instans. Lugduni Textus
  • 1582 : Dispensarium Nicolai Praepositi ad aromatarios[de] ... cui accedit Platearius vulgo Circa instans nuncupatus de simplici medicina. Parisiis: ex typographia Nicolai Bonfonii Textus
  • 1913 : Paul Dorveaux, ed., Le livre des simples médecines: traduction française du Liber de simplici medicina dictus Circa instans de Platearius, tirée d'un manuscrit du XIIIe siècle. Lutetiae: Société française d'histoire de la médecine Textus
  • 1939 : Hans Wôlfel, ed., Das Arzneidrogenbuch Circa instans in einer Fassung des XIII Jahrhunderts aus der Universitätsbibliothek Erlangen. Berolini, 1939 (dissertatio)
  • 1970 : Leo Jules Vandewiele, ed., Een Middelnederlandse versie van de Circa instans van Platearius naar de Hss. Portland, British Museum MS. Loan 29/332 (XIVe eeuw) en Universiteitsbibliotheek te Gent Hs. 1457 (XVe eeuw). Oudenaarde Belgicae, 1970

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. de hac editione vide Camus (1886) p. 1

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad librum Circa instans spectant (Circa instans seu de medicamentis simplicibus, Circa instans).