De re equestri (Xenophon)

De re equestri (Graece Περὶ Ἱππικῆς) est libellus a Xenophonte, praeclaro scriptore Atheniensi, de equis optime utendo instituendisque, anno ignoto conscriptus. Ipse Xenophon equo meruerat : itaque hoc libro cupit diuturnum usum et studium suum equorum cum iunioribus communicare. Hic est antiquissimus tractatus Graecus de equitatione hodie servatus : periit[1] enim opus Simonis, Atheniensis cuiusdam, ab ipso Xenophonte memoratum.
Summarium/Argumentum
[recensere | fontem recensere]Multis de rebus ad equum pertinentibus disserit hic Xenophon : quomodo emptor dotes atque vitia corporis equi adhuc pulli agnoscere possit, quemadmodum equus domi optime curetur alaturque, quemadmodum frenum accipere doceatur, quemadmodum in equum ascendere atque dorso sedere equitem oporteat, quibus exercitationibus ad usum militarem vel ad pomparum magnificentiam praeparetur. Postremo etiam de armis quae equum et equitem proeliantes tegunt nos certiores facit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Salvis tantum fragmentis paucissimis.
Editiones
[recensere | fontem recensere]- cum commentario Latino: Xenophontis Opuscula politica equestria et venatica : Cum Arriani libello de Venatione, Oxonii, 1817
- Eduardus Delebecque, Xénophon De l'Art équestre. Parisiis : les Belles lettres, 1978 (Collection des universités de France).
- Marchant E.C., Xenophon Scripta minora with an english translation, Londinii, Heinemann, 1925. (Loeb Classical library)
- Claudius Widdra, Peri hippikes Xenophontos ; edidit Klaus Widdra. - Lipsiae : in aedibus B.G. Teubneri, 1964. (Bibliotheca scriptorum Graecorum et Romanorum Teubneriana ; 1986)
- Xenophon, Reitkunst, griechisch und deutsch, Berolini, Akademie Verlag, 1965.
- Textus apud Vicifontem Graecum
Versiones Latinae
[recensere | fontem recensere]Iam anno 1539 Ioachimus Camerarius opusculum Latine vertit: In hoc Libello haec insunt: De tractandis Equis sive ἱπποκομικός, conversio Libelli Xenophontis de Re equestri in Latinum. Historiola rei nummariae sive de nomismatis Graecorum et Latinorum. Autore Ioachimo Camerario Pabergensi, Tubingae Suevorum, 1539.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- I.K. Anderson, Ancient Greek horsemanship, University of California Press, 1961.
- Alexandre Blaineau, "Le cheval, le cavalier et l’hippocentaure. Technique équestre, éthique et métaphore politique chez Xénophon", Cahiers des études anciennes, 2008: 185-211
- Andreas Monteilhet, Xénophon et l'art équestre, Bulletin de l'Association Guillaume Budé 1957 (2) pp27-40. Versio electronica.
- Paulus Vigneron, Le Cheval dans l'Antiquité gréco-romaine : des guerres médiques aux grandes invasions : contribution à l'histoire des techniques. - Nancy : Faculté des Lettres et des Sciences humaines de l'Université de Nancy, 1968.