De Alexandria (Callixenus)
Jump to navigation
Jump to search
Si plus cognoscere vis, vide Pompa regis Ptolemaei II Dionysiaca#Bibliographia
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.
De Alexandria (Graece Περὶ Ἀλεξανδρείας) fuit opus Callixeni Rhodii Graece saeculo III a.C.n. fortasse scriptum, hodie deperditum, de artibus et architectura urbis Alexandriae.
Hoc opus e fragmentis ab Athenaeo et Plinio citatis partim cognoscitur. Quae fragmenta de tribus rebus explicant:
- Tabernaculum symposiacum regis Ptolemaei II (apud Athenaei Deipnosophistas 196a-197c)
- Pompa Dionysiaca regis Ptolemaei II (apud Athenaei Deipnosophistas 197d-203b)
- Tesseraconteris regis Ptolemaei IV (apud Athenaei Deipnosophistas 203e-204d)
- Navis fluviatilis regis Ptolemaei IV (apud Athenaei Deipnosophistas 204d-206c)
In fragmentis nobis cognitis Callixenus fontem publicum citat de ludis quinquennalibus (Τῶν πεντετηρίδων γραφαί);[1] documenta alia (Βασιλικαὶ ἀναγραφαί) de rebus navalibus Ptolemaicis adhibita censentur quia res similes ex eodem fonte repetivit Appianus Alexandrinus.[2]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ apud Athenaei Deipnosophistas 197d
- ↑ Appianus Alexandrinus, "Prooemium" 10
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Editiones
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 627 (Graece)
- Iosephus Kamp, De Ptolemaeo Philadelpho pompa bacchica. Bonnae, 1864 (Graece) (Textus apud Google Books)
- E. E. Rice, The Grand Procession of Ptolemy Philadelphus. Oxonii: Oxford University Press, 1983. ISBN 0-19-814720-1 (Graece, Anglice)
- Eruditio

- F. Caspari, "Das Nilschiff Ptolemaios' IV." in Jahrbuch des Deutschen Archäologischen Instituts vol. 31 (1916) p. 1 ff.
- F. Caspari, "Studien zur dem Kallixeinosfragment Athenaios 5, 197c-203b" in Hermes vol. 68 (1933) p. 400 ff.
- F. Studniczka, "Das Symposion Ptolemaios' II." in Abhandlungen der Sächsischen Akademie der Wissenschaften vol. 30 no. 2 (1914)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Textus apud Hodoi elektronikai (per paginas quattuor sequitur) (Graece, Francogallice)
