Callixenus Rhodius
Appearance
Callixenus Rhodius (Graece Καλλίξεινος ὁ Ῥόδιος) fuit auctor Graecus antiquus qui fortasse saeculo III a.C.n. floruit et de artibus et architectura urbis Alexandriae scripsit. Opera eius, hodie deperdita, e fragmentis ab Athenaeo et Plinio citatis partim cognoscuntur. Callixenum ex insula Rhodo ortum e nomine eius apud Athenaeum reperto scimus;[1] Alexandriae degisse et documenta publica ibi legisse de ludis quinquennalibus (Τῶν πεντετηρίδων γραφαί) e fragmento ipso discimus;[2] documenta (Βασιλικαὶ ἀναγραφαί) de rebus navalibus Ptolemaicis perlegisse censetur quia res similes ex hoc fonte repetivit Appianus Alexandrinus.[3]
Opera
[recensere | fontem recensere]- De Alexandria (Περὶ Ἀλεξανδρείας)
- De pictoribus et sculptoribus (Ζωγράφων τε καὶ ἀνδριαντοποιῶν ἀναγραφή)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 196a
- ↑ Callixenus apud Athenaei Deipnosophistas 197d
- ↑ Appianus Alexandrinus, "Prooemium" 10
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Iosephus Kamp, De Ptolemaeo Philadelpho pompa bacchica. Bonnae, 1864 (Textus apud Google Books)
- E. E. Rice, The Grand Procession of Ptolemy Philadelphus (Oxonii: Oxford University Press, 1983) pp. 134-179
- Lucía Rodríguez-Noriega Guillén, "Una posible identificación del onélaphos (Ath. V 200 F = Calix. FGrH 627 fr. 2, p. 173,13)" in Studia Philologica Valentina vol. 6 (2002-2003) pp. 133-138