Dark Shadows (pellicula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eva Green partes primas muliebres egit.

Dark Shadows est pellicula Timothei Burton moderatoris cinematographici anno 2012 edita, partim comica, partim horrifica, posita in serie televisifica eiusdem nominis annis 19661971 emissá. Primae partes a Iohanne Depp agitur, quo fit ut octava pellicula est, in qua et Burton et Depp operantur. Musicen pelliculae Daniel Elfman composuit.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Anno 1776 Angelica maga (Eva Green), cum Barnabas Collis (Iohannes Depp), cuius amore capta est, se eam amare neget, amatricem Barnabae necat et eum in vampyrum mutatum vivum sepeliendum curat. Barnabas autem anno 1972, post fere duo saecula, sepulcro liberatur et in domum castellanam suam redit, ubi familiae suae hodiernae incedit. Etiam cognoscit Victoriam (Isabella Heathcote), cuius admiratione capitur, et quae colloqui posse videtur cum specie amatricis pristinae Barnabae. Angelica maga autem usque vivit et iuventute et pulchritudine valens, et aut Barnabam amore ipsius capi aut iterum ulcisci vult.

Partes principales[recensere | fontem recensere]